Description
-
Innocent III (1198-1216)
-
venerabili fratri
-
idus septembris pontificatus nostri anno secundo.
-
?
-
Latran
-
Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)
-
[n.c.] . ?
-
[n.c.] . ?
-
[n.c.] . ?
-
Christopher R. Cheney, Mary Cheney, The Letters of Pope Innocent III (1198-1216) Concerning England and Wales. A Calendar with an Appendix of Texts, Oxford : Clarendon Press, 1967, n. 167, p. ??.
-
Christopher R. Cheney, Mary Cheney, The Letters of Pope Innocent III (1198-1216) Concerning England and Wales. A Calendar with an Appendix of Texts, Oxford : Clarendon Press, 1967, n. 167, p. ?.
-
? [].
-
Innocentius etc. venerabili fratri .. Cantuariensi archiepiscopo salutem etc. Cum sepe contingat propter malitiam subditorum quod in ecclesia dei organa suspenduntur ne vel sanctum detur canibus vel ante porcos margarite spergantur, propter quod officiis ecclesiasticis defraudantur per interdicta loca transitum facientes, tua nobis fraternitas supplicavit ut si ad terras interdum accederes interdictas in eis nichilominus posses divina officia celebrare. Nos ergo, quia personam tuam inter alios fratres et coepiscopos nostros sincera diligimus caritate, fraternitati tue auctoritate presentium indulgemus quatinus, cum per interdicta loca transieris, exclusis excommunicatis et interdictis suppressa voce non pulsatis campanis liceat tibi cum clericis tuis tantum in locis illis divina officia celebrare, nisi forte specialiter tibi fore inhibitum per Romanum pontificem vel legatum ab eius latere destinatum, aut oratorium aut altare ita fuerit interdictum ut in eo minime liceat celebrari. Nulli ergo etc. (concessionis). Siquis autem etc. Datum Laterani, idus septembris pontificatus nostri anno secundo.
-
Inconnue de Potthast.
Informations
Document
Ponzio
Manon
(Université Lumière de Lyon), dans
APOSCRIPTA database
APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 176304 (aposcripta-27002), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/aposcripta/notice/176304 (mise à jour : 17/05/2024).