Description
-
Innocent VI (1352-1362)
-
L'archevêque de Tolède, Blasius
-
X kalendas julii, anno secundo
-
-
Villeneuve-lès-Avignon
-
Mandement (littere cum filo canapis)
-
[Registre de la chancellerie apostolique] R1. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 236, fol. 130.
-
[Registre de la chancellerie apostolique] R2. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 244, ep. 305, fol. 118.
-
Ici reprise de Pierre Gasnault, Marie-Hyacinthe Laurent, Nicole Gotteri, Innocent VI (1352-1362), Lettres secrètes et curiales publiée d'après les Registres des archives vaticanes, Paris, 1959-2006, n. 993.
-
n. c.
-
Eum ogat ut Blanchae, reginae Castellae et Legionis, in necessitatibus ejus subveniat [Gasnault].
-
Venerabili fratri Blasio, archiepiscopo Toletano, salutem etc.
Fraternitatis tue litteras presentatas nobis per dilectum filium Didatum Gundisalvi, archidiaconum de Talavera in ecclesia tua Toletana, nuncium tuum, latorem presentium, et eundem quoque nuncium consideratione tua benigne recepimus et que ipse pro parte tua nobis exposuit intelleximus diligenter. Super quibus tibi per eundem archidiaconum verbo respondendum duximus sicut ab eo audies magis plene. Sane licet credamus quod tu carissime in Christo filie nostre Blanche, regine Castelle et Legionis illustris, angustias consideres anxie et ei pie compatiens illas secum ex humanitate ac affectione comportes, ut tamen affectionem tuam et compassionem hujusmodi et officii tui debitum nostris amplius exhortationibus excitemus, fraternitatem eandem attente ac affectuose rogamus quatinus pro divina et nostra ac apostolice Sedis reverencia circa reparationem status ipsius regine sedula operatione labores et tribulationes suas solaciis et consolationibus releves oportunis.
Et quoniam carissimus in Christo filius noster Petrus, rex Castelle et Legionis illustris, erga predictam reginam sic decenciam regiam, ut dicitur, coortavit quod ea que pro ipsius regine victu deputata sunt ad unius ancille vitam vix sufficerent condecentem, precibus nostris affectuosius adicimus et petimus ut reginam eandem necessitate opprimi non permittas, sed sic ei subvenias quod per auxilium tuum viri sevitia mitigetur.
Datum apud Villam Novam, Avinionensis diocesis, X kalendas julii, anno secundo.
Informations
Document
Julien
Théry
(CIHAM (UMR 5648)), dans
APOSCRIPTA database
APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 172507 (aposcripta-24000), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/aposcripta/notice/172507 (mise à jour : 17/03/2022).