Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Henrigo episcopo Argentinensi
-
III idus augusti, anno XI
-
-
Assise
-
Mandement (littere cum filo canapis)
-
[Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio Segreto Vaticano,
Registra Vaticana... Inn. IV Reg. Vol. III, 9; Lib. XI, 91. Pertzii exemplar contulimus cum Regestis. -
Ici reprise de Karl Rodenberg, Epistolae saeculi XIII e regestis pontificum Romanorum selectae, III, Berlin : Weidmann (MGH), 1894, n. 224, p. 193 [en ligne].
-
?
-
?
-
Innocentius IV papa Henrico episcopo Argentinensi indulget, ut proventus beneficiorum ecclesiasticorum, a tempore ipsi hucusque concesso per biennium vacaturorum, per annum recipere possit [Rodenberg].
-
Henrigo episcopo Argentinensi.
Sicut petitio tua nobis exposita continebat, tibi pro exoneratione debitorum, que contraxisti pro prosecutione negocii ecclesie generalis, per nostras litteras duximus concedendum, ut possis per biennium percipere proventus prelaturarum et beneficiorum in civitate ac diocesi Argentinensibus vacaturorum usque ad certum tempus. Quia vero promerentur tue devotionis merita, ut te prosequamur benivolentia gratiosa: ut finito tempore in huiusmodi litteris comprehenso possis percipere proventus primi anni prelaturarum et beneficiorum vacaturorum infra biennium in eisdem civitate ac diocesi, convertendos in solutione huiusmodi debitorum, tibi auctoritate presentium indulgemus — non obstantibus aliquibus indulgentiis quibuscumque personis ab apostolica sede concessis, de quibus oporteat in nostris litteris plenam aut expressam vel de verbo ad verbum mentionem fieri et per quas effectus presentium impediri valeat vel differri —; proviso quod in prelaturis et beneficiis huiusmodi interim per ydoneos vicarios serviatur. Nolumus autem, quod ad monasteria concessio huiusmodi extendatur. Nulli etc. nostre concessionis etc.
Dat. Asisii, III Idus Augusti, anno XI°. -
(a) ?
-
(b) ?
-
(c) ?
-
(d) ?
-
(e) ?
-
(f) ?
-
1. ?
-
2. ?
-
3. ?
-
?
-
Inconnue de Potthast.
Informations
Document
aposcripta
admin
(CIHAM (UMR 5648)), dans
APOSCRIPTA database
APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149439 (aposcripta-9002), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/aposcripta/notice/149439 (mise à jour : 17/05/2024).