Nancy, AD Meurthe-et-Moselle, 2 F 3 n° 1

<< < / > >>

Numéro201

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date21/06/885(fiabilité :édition)

LieuEtrepy(lat :Stirpiaco villa publice)

DiocèseToul

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche640   mm

Hauteur à droite625   mm

Largeur en haut592   mm

Largeur en bas602   mm

AuteurEmpereur Charles III le Gros

BénéficiaireChapitre cathédral  de  TOUL

Regeste

Charles le Gros, empereur, confirme les possessions du chapitre cathédral de Toul pour l'entretien de soixante chanoines et lui concède le droit d'appel au métropolitain et à l'empereur.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, DIVINA FAVENTE CLEMENTIA IMPERATOR AUGUSTUS. SI NECESSITATIBUS KANONICHORUM CHRISTO FAMULANTIUM OB AETERNAE REMUNERATIONIS AMOREM OPEM FERIMUS, HOC PROCUL DUBIO AD ANIMAE NOSTRAE SALUTEM PERTINERE
l.2 confidimus animosque illorum circa divinum cultum accendimus atque ut pro nobis oratores fideles existant, libentiores efficimus. Notum sit igitur universis sanctae Dei aecclesiae fidelibus nostrisque presentibus et futuris, quia cum pro diversis imperii nostri negotiis ad urbem
l.3 Leuchorum devenissemus, relatu quorundam fidelium nostrorum comperimus, precipue quippe ipsius loci episcopo cognomento Arnaldo nobis innuente, qualiter kanonici aecclesiae Sancti Stephani propter incommoditates temporum et rerum aecclesiasticarum exiguitatem
l.4 non eo ordine subsisterent, quo a divȩ memoriae avo nostro quondam piissimo augusto Hludoico ordinatum esse constat, quia neque res neque mancipia suis usibus ita deputatas habebant, unde secundum kanonicam institutionem regulariter subsistere possent.
l.5 Quapropter ammonente et exortante nos sanctissimo episcoporum nostrorum qui tunc presentes fuere collegio necnon interveniente prefato aecclesiae Tullensis episcopo Arnaldo kanonicis urbis illius villas seu res et mancipia per diversa loca conjacentes sub privilegii testamento
l.6 deputamus, quatinus eorum usibus et necessitatibus perpetuo jure famulentur, videlicet ex facultatibus jamdictae aecclesiae Sancti Stephani Tullensis villam quae vocatur Noviantus cum aecclesia omnibusque appendiciis suis cum rivulo nominato Vido per eandem villam
l.7 decurrente ad piscationem fratrum, bannum etiam nostrum pro silva, quod exactores nostri requirebant ejusdem villae familia. Similiter eis concedimus Sorberiacum cum aecclesia, Orchadas, [Pangueum] cum aecclesia, Trociacum unacum aecclesia omnique integritate sua necnon et
l.8 Beuronem cum omnibus suis appendiciis, mansum insuper in eadem villa, quem Merandus et Alamania per precariam habuerunt, simul cum duabus vineis, quae sunt in Briviriaco, Jovini mansum cum terris et silvis, in Paterniaco mansum unum cum vineis, alias insuper vineas
l.9 in Briviriaco, quas kanonici ipsius loci in elemosina sua fratribus contradiderunt, simili modo terras et vineas, quae circa Tullum conjacent, quas Isendeus dedit, item infra ipsum oppidum mansos et in circuitu terras et vineas, quae ipsis kanonicis in elemosina
l.10 datae fuerunt. Deputamus etiam sumptibus illorum aecclesiam Domni Martini unacum villa et silva omnibusque suis appendiciis, capellam quae est in Francavilla, vineas etiam, quas Frotharius quondam episcopus in Briviriaco dedit, similiter in Luciaco vineas, quae
l.11 ipsis causa elemosinae collatae fuerunt, in Mediano Vico mansum unum cum officina ad Villam Petram, nocte una in ebdomada piscationem, episcoporum decimam indominicatam de civitate Tullo tam de annona quam de vino foenoque, similiter de vino de villa Scrubulo,
l.12 de sancto Germano, de Luciaco, de Magnavilla, de Buneriaco, de Cupedonia, de Barro, de Hartcharii monasterio, de Pantiaco, de Criscani monasterio, de Vualthadi Villa, de Buniaci Curte. Addidimus preterea illis villam Viskeriacum cum aecclesiis,
l.13 mancipiis, terris, silvis omnique integra plenitudine sua, quam pro mercedis nostrae augmento aecclesiae Sancti Stephani, unde sublata fuerat, praecepto nostrae auctoritatis restituimus, ita videlicet ut ab hac die et deinceps in stipendiis kanonichorum
l.14 numero sexaginta deserviat neque ullus successorum episcoporum huic numero quicquam augeat vel superponat neque de ipsa villa in alios usus quicquam retorqueat aut auferre presummat, sed res istae cum aliis superius descriptis numero kanoni-
l.15-chorum sexagenario perhenniter absque alicujus rectoris aecclesiae Tullensis contradictione vel minoratione deserviant. Unde hos privilegii apices cum consensu venerabilium episcoporum atque ipsius presulis Arnaldi interventu fieri decrevimus, per quos sta-
l.16-tuentes decernimus, ut haec omnia superius comprehensa nostris successorumque nostrorum temporibus ad nostrarum communem animarum profectum usibus atque necessitatibus seu stipendiis prefatorum kanonicorum proficiant. Si vero ex his rebus, quae in hoc privilegio seu
l.17 nostrae constitutionis praecepto continentur, quisque pontificum succedentium minuere aut auferre vel injuste commutare, quod absit, conatus fuerit, habeant ipsi kanonici licentiam, metropolitanum dioceseos adire et necessitatis suae causas exponere.
l.18 Quod si ipse opem ferre neclexerit et quod perperperam actum est, corrigere vel noluerit vel necglexerit, adeant libere serenitatem nostram vel qui nobis in regno domino disponente successerint, et causam necessitudinis suae principi innotescant. Et ut haec nostrae
l.19 confirmationis seu constitutionis auctoritas per succedentia tempora pleniorem obtineat firmitatis vigorem, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillari jussimus.
l.20 SIGNUM [monogramme] DOMNI KAROLI SERENISSIMI IMPERATORIS AUGUSTI.
l.21 INQUIRINUS NOTARIUS AD VICEM LIUTUARDI ARCHICANCELLARII RECOGNOVI ET (RUNN) [subscripsi] [sceau].
l.22 Data XI kalendas julii, anno Christo propitio domni Karoli serenissimi imperatoris augusti primo in Francia, indictione III, anno Domini DCCCXC. Actum Stirpiaco villa publice. In Dei nomine, feliciter. [Amen]. AMHN.

Bibliographie

KEHR (P.), Die Urkunden Karls III., Berlin, 1937 (MGH Diplomata regum Germaniae e stirpe Karolinorum, 2), p. 197-199, n° 124.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 7, pl. 3 (fac-similé).

Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département de la Meurthe-et-Moselle, Nancy, 1977, (Cahiers du CRAL ; 28), p. 9-11.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°201 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°201»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte201/. Date de mise à jour : 29/03/12.