Poitiers, AD Vienne, G 484 C 2 n° 3, CPR n° 3

<< < / > >>

Numéro1062

Fiabilité de l'actedouteux

Genrediplôme

Date09/05/862(fiabilité :édition)

LieuQuierzy(lat :Carsiaco [palatio)

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche472   mm

Hauteur à droite480   mm

Largeur en haut465   mm

Largeur en bas475   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-HILAIRE  de  POITIERS

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, confirme un échange par lequel Ramnulf, comte de Poitiers, cède au prêtre Garnier une terre située à Cambonus et faisant partie du patrimoine de Saint-Hilaire de Poitiers, contre une autre terre située à Mansiones, dans le pagus de Poitiers également.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] KAROLUS, ORDINANTE DIVINAE MAJESTATIS GRATIA REX. SI ENIM EA QUAE FIDELES REGNI NOSTRI PRO EORUM OPORTUNITATIBUS INTER SE COMMUTAVERINT NOSTRIS CONFIRMAMUS EDICTIS, REGIAM
l.2 exercemus consuetudinem et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco notum sit omnium fidelium nostrorum, presentium scilicet et futurorum magnitudini, quia vir venerabilis Ramnulfus comes
l.3 necnon et quidam sacerdos Guarnarius nomine ex congregatione Beati Petri apostolorum principis, innotuerunt celsitudini nostrae eo quod pro ambarum partium oportunitate aliquas res inter se commutassent. Dedit interea
l.4 vir venerabilis Ramnulfus partibus prefato Guarnario sacerdoti de ratione sancti Hilarii terras in pago Pictavo, in vicaria Exidualinse, in villa quae vocatur Cambonus inter tria loca, ad proprium habendi, una per consensum
l.5 sacri loci congregationis per bodinas fixas locaque designata terra arabili jugera XXIIII. Et econtra in compensatione harum rerum dedit idem prememoratus Guarnarius ex suo proprio partibus sancti Hilarii
l.6 vel illustri comiti Ramnulfo ejusque congregationi in supradicto pago, in prefata vicaria seu in villa cujus vocabulum e[s]t Mansiones, inter duo loca, terra arabili jugera XXVIIII cum terminis et lateribus, veluti
l.7 in ipsis commutationibus insertum est. Unde duas commutationes pari tenore conscriptas manibusque bonorum hominum roboratas nostris obtutibus ad relegendum patefecerunt, sed pro integra firmitate petierunt
l.8 sublimitati nostrae ut easdem commutationes denuo per nostrae mansuetudinis preceptum plenius confirmare dignaremur, quod ita et fecimus. Precipientes ergo jubemus ut quicquid pars juste et rationabiliter
l.9 alteri contulit parti, deinceps per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo teneat atque possideat et quicquid exinde facere voluerit, libero in omnibus fruatur arbitrio faciendi. Ut autem haec auctoritas a fi-
l.10-delibus sanctae Dei ecclesiae et nostris firmius credatur diligentiusque conservetur, anuli nostri inpressione subter eam jussimus sigillari.
l.11 [chrisme] GAUZLENUS AD VICEM HLUDOVICI ABBATIS RECOGNOVI ET [ruche] [Gauzlenus notarius ad vicem Ludovici abbatis recognovi] [sceau].
l.12 Datum VII iduum majarum, anno XXI[I] regnante Karolo rege gloriosissimo. Actum Carsiaco [palatio. In Dei nomine,] feliciter. Amen, [Amen].

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 576, n° 174.

REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 9-10, n° 6.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 45-47, n° 241.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 5, pl. 27 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1062 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1062»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1062/. Date de mise à jour : 08/12/14.