Lucius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Roberto, abbati ecclesie sanctæ Mariæ Lischensis, ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Quoties a nobis [petitur] quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris postulationibus clementer annuimus, et præfatam Lischensem ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscepimus et præsentis scripti privilegio communivimus; in primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini regulam atque institutionem Præmonstratensis ordinis constitutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Præterea quascumque possessiones, quæcumque bona, eadem ecclesia impræsentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis modis, præstante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis:
1º Locum ipsum in quo prefata est ecclesia cum omnibus pertinentiis suis; ex dono Drogonis, quondam Morinorum episcopi, ecclesiam de Liskis; 2º duas partes decimæ ejusdem parochiæ, ex dono Hugonis Malivicini et Lamberti de Lo et A....... de Monsteriolo; 3º ecclesiam de Helvelinghem, ecclesiam de Hokinguehem, ecclesiam de Serka, ecclesiam de Bocout, ecclesiam de Meteka, ecclesiam de Moringehem, cum omnibus pertinentiis suis; 4º decimam in Axla, quam dedit vobis Guillelmus de Tornehem, Alulpho domino suo manum apponente; 5º decimam in Bornuvilla, quam dedit vobis Henricus, Petro domino suo concedente; 6º decimam in Hanewut, quam [Gauso] dedit vobis; 7º decimam in Poplesberch, quam Alolphus dedit vobis; 8º decimam in Kokerel, quam Manasses dedit vobis; 9º decimam in Brunesberga, quam dedit vobis Robertus a Mala herba, Stephano domino suo manum apponente; 10º aliam decimam in eadem villa, quam dedit vobis alius Robertus; 11º decimam de Holeford, quam Manasses et Wido dominus suus vobis dederunt; 12º decimas in Wirra, quas Facius et Henricus vobis dederunt; 13º decimas in Bahingehem et in Hochingehem, quas Joannes de Mortpcam et uxor ejus et liberi ejus vobis dederunt; 14º nonam partem decimæ in Alderwich, quam Manasses et Balduinus de Arda et Eustachius de Bavelingehem, dominus suus, vobis dederunt; 15º decimæ duas partes in Rosberga, quas diversi donatores vobis dederunt; 16º decimam in Jorni, quam Gualterus vobis dedit; 17º octo diurnales terræ cum decima in Surka, quam Balduinus Cortefoy vobis dedit; 18º mansuram et terras atrio de Mortcamp undique contiguas, quas Goso de Campania, Robertus de Fonte cum comitatu ejusdem terræ vobis dederunt: 19º terram quam a monachis de Vasto pro quinque polkinis frumenti censualiter tenetis; 20º ecclesiam de Bodrick, quam Desiderius, Morinorum episcopus, ab Eustachio Cane et Eustachio de Calquella, domino ejusdem, sibi resignatam vobis dedit; 21º ecclesiam de Lebringehem; 22º [totum] mariscum inter Holeled et Holevelderled, quem Ogerus, ecclesiæ sancti Audomari præpositus, et [.......], successor ejus, annuente capitulo suo, pro censu octo nummorum vobis confirmarunt; 23º totum allodium Arnoldi de Serkis, in terris, pratis, aquis et mariscis, quod ipse et filii ejus, Arnoldus et Walterus, coram nobilibus scabinis vobis dederunt;
24º In parochialibus autem ecclesiis quas habetis, liceat vobis presbyteros de canonicis vestris ponere, qui diœcesano episcopo præsententur, ut eis curam animarum committat, ita quidem quod ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus et de ordinis observantia debeant respondere. Curam etiam parochiæ Lisquensis, in qua ecclesia vestra sita est, abbati et successoribus ejus concedimus. Ob evitandas vero sæcularium frequentias, liberum sit vobis, salvo jure diœcesanorum episcoporum, oratoria in grangiis vestris construere, et in ipsis vobis et familiæ vestræ divina officia, cum necesse fuerit, celebrare. Si quis laicorum, ecclesiam vel decimam possidens, eam vobis conferre voluerit, prius illam episcopo diœcesano resignet, et ipse episcopus absque contradicto et simonia vobis tradat possidendam.
Decernimus ergo, etc. Cunctis autem, etc., inveniant. Amen.
Et in fine invenitur circulus duplex, in quo scripta reperiuntur hœc verba: Adjuva nos Deus salutaris noster; et in medio circuli alia hœc verba reperiuntur: Sanctus Petrus, Sanctus Paulus, Lucius Papa tertius. Post dictum vero circulum, scriptum reperitur:
Ego Lucius, catholicæ Ecclesiæ episcopus;
Ego Joannes, presbyter cardinalis sanctæ Mariæ;
Ego Petrus, presbyter cardinalis sanctæ Susannæ;
Ego Laborius, presbyter cardinalis sanctæ Mariæ Transtiberinæ;
Ego Paulus, presbyter cardinalis Basilicæ duodecim Apostolorum;
Ego H., sanctæ Mariæ diaconus cardinalis;
Ego Ardicio, diaconus cardinalis sancti Theodori;
Ego Gratianus, sanctorum Cosmæ et Damiani diaconus cardinalis, etc., etc.
Datum Anagniæ, per manum Alberti, sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbyteri cardinalis et cancellarii, sexto Idus Martii, Indictione [secunda], Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo octuagesimo tertio, Pontificatus domini Lucii Papæ tertii anno tertio; et sigillatum in plumbo cum cordulis sericis.
HAIGNERE (Daniel), Les chartes de l'abbaye de N.-D. de Licques, ordre de Prémontré, 1078-1311, dans Mémoires de la société académique de l'arrondissement de Boulogne-sur-Mer, 15 (1890), p. 33-175, n° 15
copie
copie de M. le chanoine Parenty tiré des ms. De Nicolas Ledé, abbé de Saint-André au bois