Nancy, AD Meurthe-et-Moselle, H 517 n° 2
NuméroChLor774
GenreCharte
Date1201
Lieu non identifié
DiocèseToul
Supportparchemin
Fiabilité de l'actenon suspecté
Sceau Lacs
Etat de la traditionoriginal
AuteurClémence abbesse, abbesse de Saint-Pierre de Metz
BénéficiaireAbbaye de Clairlieu
Regeste
Texte
l. 2 Eapropter ego Clementia, Sancti Petri mett(ensis) cenobii videlicet sanctimonialium abbatissa, communi assensu parique noto tocius capituli prelibati
l. 3 monasterii q(ui)dam que Sanctus Petrus possidebat apud villam que Arenteres noncupatur scilicet piscationem, nemora, prata, ban-
l. 4-um et homines et universum censum tam hominum quam terrarum et quicquid aliud possidebat Deo et beate Marie Clariloci fratribus-
l. 5-que ibidem sub regula beati Benedicti militantibus eo jure, ea lege, eo dominio quo beatus Petrus ab antiquo tenuerat perpetuo possidenda
l. 6 decrevi et concessi eo tamen tenore quod prefati monasterii abbas vel fratres ecclesie Sancti Petri mett(ensis), singulis annis, quadraginta solidos mette(n)sis
l. 7 monete reddere tenebuntur in festo apostolorum Symonis et Jude vel infra oct(avas) tractu siquidem ecclesie prenominate ville cum decimis omnibus
l. 8 in possessione nostra retentis. Ita tamen quod quicumque terras cultas infra metas finagii ejusdem ville sive fratres Clariloci sive secula-
l. 9-res coluerint nobis decimas persolvent excepto quod si in eodem territorio fratres predicti loci cuiuslibet generis animalia habuerint eorum fetus
l. 10 non decimabunt. Addimus etiam quod si in eadem villa abbatissam Sancti Petri mett(ensis) semel in anno pernoctare contigerit homines predicte
l. 11 ville seu fratres Clariloci ei necessaria amministrabunt. Ad cujus tam benigne et caritative constitucionis munimentum tam
l. 12 nos quam fratres Clariloci legittimos testes adhibere curavimus, scilicet domnum Matheum tullensem episcopum et dominum Symonem ducem et
l. 13 archionem Lothorum et domnum Fridericum, nepotem suum, quorum sigilla cum sigillo capituli Sancti Petri et meo, ad majorem pacis et protectionis
l. 14 custodiam, presenti scripto apponere necessarium duximus et predicte ville sicut Clariloci fratribus oportunum est, idoneos protecto-
l. 15-res adhibere voluimus. Huius rei testes : Hermannus prepositus ; Nicholaus ; Cono ; Hugo ; Rodulfus ; Laureta custos ; Sofia ;
l. 16 Clementia ; Gertrudis ; Matildis ; Agne[y]. Actum anno dominice incarnacionis M° CC° I°.
Notes
Bibliographie
Henri LEPAGE. L’abbaye de Clairlieu, dans « Bulletin de la Société d’Archéologie Lorraine », vol. 5. Nancy, 1885, p. 177-178.
Responsable
Non relu
Comment citer cette notice
Acte n°774 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°774»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte268589/. Date de mise à jour : 25/04/14.