Hasselt, Rijksarchief, S.TRUIDEN, n° 43
NuméroChLor764
GenreCharte
Date1140
Lieu non identifié
DiocèseLiège
Supportparchemin
Fiabilité de l'actenon suspecté
Sceau
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche470 mm
Hauteur à droite470 mm
Largeur en haut390 mm
Largeur en bas390 mm
AuteurEtienne, évêque de Metz
BénéficiaireFolcard, abbé de Saint-Trond
Regeste
Texte
l. 2 quam futuris qualiter domnus Theodericus, Mediomatricȩ sedis episcopus, in cenobio sancti Trudonis per aliquod tempus commoratus et ibi in egritu-
l. 3-dinem incidens et ad extrema perveniens, cum consilio amicorum suorum, donavit eidem ȩcclesiȩ et fratribus inibi Deo servientibus scrutum ejusdem oppidi,
l. 4 quod ad servitium suum et antecessorum suorum pertinebat. Hoc autem ad remedium animȩ suȩ et aliorum antecessorum suorum fecit, quatenus memoria
l. 5 illorum ibidem non sicut ante, sed perfectius et stabilius permaneret. Quod domnus ADELBERO, successor ejus et cognitione et ordine in loco supradicto constitutus,
l. 6 advertens simulque causam et necessitatem pro qua predicti fratres hoc ab eodem domino suo episcopo expostulabant, considerans scilicet ut eorum potus qui eatenus vilior
l. 7 habebatur, postea quadam modo melioraretur, decrevit manuscripti auctoritate notare suoque sigillo signare, domno abbate secundo HADELHARDO loci illius
l. 8 ceterisque fratribus hoc idem postulantibus, quatenus hoc nullus successorum suorum infringere auderet et quod ipse ad remedium animȩ suȩ predicto sancto sibique
l. 9 famulantibus contulit, ille quoque causa animȩ suȩ et successorum suorum firmavit. Hoc ego quoque Stephanus, ejusdem sanctȩ Metensis ȩcclesiȩ episcopus, pro remedio anime
l. 10 meȩ et predecessorum meorum, in idipsum renovavi et confirmavi, quatenus ratum et inconvulsum permaneat nec ulli amplius hoc infringere liceat. Et quia
l. 11 hoc de antecessorum nostrorum et nostro fuit servitio, statuimus et manu propria firmamus ut censum qui de prefato scruto ecclesiȩ Sancti Trudonis jure debetur de
l. 12 omnibus tabernis quȩ vel infra villam Sancti Trudonis, vel extra villam siȩ sunt, quȩ ad ipsam villam pertinent, nulli contradicere aut retinere liceat. Hȩc renova-
l. 13-tio et confirmatio facta est publice, petente domno Folcardo abbate et fratribus ejus, anno incarnati MoCoXLo, indictione III, Rome papa Innocentio,
l. 14 rege Conrado, sub testibus idoneis, qui subnotati sunt: Theodericus, primicerius; Albero de Warnerus, capellani; Heynricus, comes de Salmis; Gerardus de Rotcei; Walterus; Otto,
l. 15 mariscalcus; Johannes, Gerardus, Ricardus.
l. 16 Ego Albero secundus nomine, Dei gracia Leodiensis episcopus, petente domno Stephano Metensi episcopo, auctoritatis nostre banno hȩc confirmavi et subscribendo roboravi, et quia fratrum prebenda
l. 17 est, quam nulli distrahere vel quoquo modo imminuere licet. Si quis contra hȩc niti voluerit vel aliquid ex his sibi retinuerit aut vendicaverit, juxta sanctorum
l. 18 Patrum decreta sit danti et accipienti et possidenti anathema, donec satisfecerit et ȩcclesiȩ bona restituerit.
Responsable
Non relu
Comment citer cette notice
Acte n°764 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°764»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte268319/. Date de mise à jour : 11/03/15.