Paris, Bibliothèque Nationale, COLLECTION LORRAINE 246, n° fol. 1

<< < / > >>

NuméroChLor694

GenreNotice

Date01/08/1213

LieuRosheim (lat : apud Rodesheim )

Supportparchemin

Fiabilité de l'actenon suspecté

Sceau

Etat de la traditionoriginal

AuteurHartungus, seigneur  de  Wange

BénéficiaireHartungus, seigneur  de  Wange

Texte

l. 1 Noverint universi tam posteri quam moderni presens scriptum inspecturi quod dominus Hartungus de Wange et filii sui cum Frederico duce Lothoringie et marchione componentes, pacem fecerint sub hac

l. 2 forma, quod duo filii domini Hartungi majores natu apud Girbadem per annum et diem duci debent custodiam. Pro qua re jam dictus Hartungus posuit in manu ducis de proprio al-

l. 3-lodio suo valens C; marcas argenti et L. libras Argentinensium. Juraverunt etiam jam dictus Hartungus et filii sui duci et filio suo Theobaldo et heredibus suis firmiter et fideliter pacem in perpetuo obser-

l. 4-vare. Super quo in obsidium duci posuit omnia allodio sua et omnia feoda sua et hoc per manum illorum dominorum a quibus illa tenet, excepto episcopo Argentinensi et preter feodum illud quod a do-

l. 5-mino Burcado de Geroldisech tenet pro custodia quod Seclehere vocatur, pro quo scilicet feodo tres fratres de porta lapidea tantum de allodio suo Toroclisheim in manu ducis po-

l. 6-suerunt, quantum feodum illud valere cognoscitur. Scientum autem quod si pax infringatur domini illi a quibus jam dictus Hartungus feoda sua tenet ipsa duci acquitare tenentur et nichil in eis postea requirent. Pro pace vero tenenda et observanda sepedictus Hartungus duci obsides constituit : XX milites de parentela sua, scilicet dominum Burcadum de Hoffelde, Othonem de Marlei peurum cog-

l. 7-nomine Lanfridum de Griffestein, Hugonem de Baldebrune, Hubertum cidelarium, Radulfum de Mollesheim, Hugonem de Kirkheim, Henricum de Westeshove, Gervalch de Ringen-

l. 8-dorf, Albertum de Biscofheim, Sifridum de Westeshove, Tirricum de Lupfestein, Hugonem de Bach, Graph de Bilosheim, Walterum de Wazzelnheim, Loduicum de Marlei, Bernanth

l. 9 de Marlei, Hartungum de Odratesheim, Albertum de Argentina, Peregrinus de Odrastheim, Loduicum de Baldebrune et XX alios milites de consanguinitate uxoris sue, scilicet Cunradum

l. 10 de Hastath, Everardum de Andela, Egelof de Mundinge, Gunterum Burgravium, tres fratres de porta lapidea, Hugonem de Westeshove, Burcardum de porta lapidea, War-

l. 11-nerum de Wolfegangesheim, Albertum Chage, Simonem de Effiche, Cunradum de Landisb(erg). Et hi omnes XL milites juraverunt pacem in perpetuum obsevandam a sepius dicto Hartungo et filiis

l. 12 et heredibus suis et quod totiens dictus Hartungus et filii et heredes sui nunquam male facient duci causa sue captivitatis nec filio suo nec heredibus suis nec hominibus eorum nec comiti Sicberto

l. 13 nec filio ejus nec comiti de Salmis nec suis heredibus nec illis de Ossestein sive in corpore sive in eorum rebus. Super quo predicti XL milites pro quingentis marcis interposito juramento

l. 14 duci fidejusserunt quatinus si sepissime dictus Hartungus aut filii sui pacem violantes duci aut suis qui prenominati sunt satisfaciant et forisfactum pluris quam XL librarum fuerit ipsi XL milites ad reti-

l. 15-nenda omnia bona tam sepedicti Hartungi ducem juvare tenentur. Sciendum preterea quatinus si, pace violata, dux vel aliquis heredum suorum aut nuncius suus dictos milites ad auxilium suum submonu-

l. 16-erit quicumque eorum venrire neglexerit, talem partem quingentarum marcarum que ad unumquemque de ipsis XL militibus spectat, duci solvere tenebitur et ad hoc capiendum et illum pignorandum alii

l. 17 debent duci prestare auxilium. Si vero aliquo casu vel infortunio pax infringatur et totiens dictus Hartungus et obsides sui a duce submoniti forisfactum infra VI septimanas non emendaverunt

l. 18 ipsi XL milites totam prenominatam pecuniam duci solvere tenebuntur et omnia bona ipsius Hartungi tam allodia quam feoda duci absolute vacabunt. Preterea si pax fracta fuerit et sepius dictus Hartungus et filii

l. 19 sui in domo alicujus sive in sua sese receperint et receptaverint dicti XL milites cum duce ante domum ire et ipsam obsidere debent, et inire guerram si opus fuerit, ipsi duci fideliter in hoc assi-

l. 20-stentes, quousque ipsi duci vel suis heredibus fuerit satisfactum. Omnes autem istes conventiones duci et suis heredibus ab ipso Hartungo et heredibus suis et filiis in perpetuum tenende sunt et observande. Preterea si tot-

l. 21-iens dictus Hartungus et filii sui aliqua alia occasione ullam adversus aliquem de hominibus ducis vallent movere litem duci prius monstrare deberent, nec hominem ducis haberent offendere, quamdiu dux voluerit jus et

l. 22 justitiam eis voluerit facere exiberi. Quod si homo ducis per ducem se justificare spreverit, quicquid ab ipso H(artungo) postae et suis heredibus et inferatur, nichil eis nec suis obsidibus nocebit. Ut autem haec omni-

l. 23-a firmiter e inviolata permaneant, impressione sigilli ducis et sigillorum dominorum illorum a quibus prelibatus Hartungus sua tenet feoda presens pagina roboratur. Actum vero hoc apud Rodesheim

l. 24 die sancti Petri ad vincula, presentibus dominis prenominatis et militibus patrie anno dominice incarnationis Mo CCo XIIIo, allodium vero valens C. marcas argenti et L libras Ar-

l. 25-gentinensium, assignavit ipse Hartungus duci in Enzels(berg) et Ewangenberge XI jugera vinearum, Norteu ... jugera II, Marlei II, Bercheim VIII, Hec XX tria jugera solvunt

l. 26 annuatim X carratas vini et assignavit ... I mansum Gerbolgevorst III mansus Hi IIII mansus solvunt XLII quarteria frumenti. Hujus rei testes sunt Karolus, Godefricus, Geradus, Otho, Radulfus, ....dus.

Responsable

Non relu

Comment citer cette notice

Acte n°694 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°694»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte268249/. Date de mise à jour : 27/02/14.