Nancy, AD Meurthe-et-Moselle, H 544, n°
NuméroChLor615
GenreCharte
Date1163
Lieu non identifié
DiocèseNon déterminé
Supportparchemin
Fiabilité de l'actenon suspecté
Sceau
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche365 mm
Hauteur à droite364 mm
Largeur en haut249 mm
Largeur en bas246 mm
AuteurThierry III, évêque de Metz
BénéficiaireThierry, seigneur de Neuviller
Regeste
Texte
l. 2-lari, dederant et cyrographo facto confirmaverant olim ecclesie de Alta Silva duas falciatas prati quod infra et circa ambitum curie de Sersanges situm est, et alias ibidem quinque falcia-
l. 3-tas prati, et de fundo alodii quicquid homines de familia sua aut ex integro aut mutuo dederunt eidem ecclesie, et pasturas superius et inferius usque ad rivum et sicut ri-
l. 4-vus dividit ; et omnem calumpniam, si qua de his omnibus suborta fuerit, removere promiserunt. Porro animalia prefati cenobii ultra rivum procedere possunt et ad pasturam, amore ta-
l. 5-men et permissione domini de Novovillari, quamdiu voluerit ipse, ubi, si aliquod dampum fecerint, sine juris satisfactione capitale tantum restituetur. Processu vero temporis, post mortem domini
l. 6 Theoderici, frater ejus Ulricus commotam querelam de his diu ventilavit, sed postea ratione ductus, recognovit et laudavit universa, tam ipse quam Theodericus nepos suus, filius scilicet fratris sui Theoderiri,
l. 7 qui jam mortuus erat. Insuper laudavit ipse Ulricus et prefatus nepos suus compositionem illam quam fecerant fratres de Alta Silva cum ecclesia sancti Vidonis Virdunensis de decimis; que pertine-
l. 8-bant ad ecclesiam de Novovillari, cujus ipse erat advocatus. In his omnibus, ne forte possit aliquando aliquod calumpniari, Petrus de Brixei ex parte conjugis sue que fuit neptis
l. 9 domni Ulrici et fratris sui. Propterea sciendum est quod donationes iste facte sunt anno integro et eo amplius antequam ullam duceret uxorem. Et quia tunc temporis predicti fratres alodium de
l. 10 Tencheri quod situm est juxta abbatiam suam, in vadimonio habebant a quodam milite qui illud de domno Ulrico tenebat, concessit idem Ulricus et nepos suus Theodericus eisdem
l. 11 fratribus; quoquo modo illud feodum in suam possessionem possunt redigere, seu scilicet annuatim et censualiter seu alio quolibet modo. In quo feodo si qua contra eos c[alu]pnia ceperit
l. 12 oboriri, dominus de Novovillari legictimam illis garentiam portare in omnibus curiis et locis et omnem querelam removere et pacificare debebit. De his omnibus testes sunt :
l. 13 Lambertus, abbas de Bello Prato ; Wirricus, abbas de Ferraria ; Girvoldus, presbiter de Maiseres ; Matheus, dux et Symon, filius ejus ; Ludovicus de Arches ; Wiardus de Domna-
l. 14-livera et Ulricus, frater ejus ; Girardus de Vallaiscurt ; Constantinus de Mecions ; Albertus de Attinvilla ; Beroardus de Burdonariis ; Walterus de Ferrariis et Girvoldus, mi-
l. 15-les de Maiseres ; ad horum omnium confirmationem, servata auctoritate et integritate prioris cyrographi, aliud cyrographum fieri decreverunt, cujus medietas
l. 16 apud Altam Silvam, altera apud Bellum Pratum conservetur ut, si quando de his commota fuerit calumnia, in utrisque partibus cyrographi possit rerum certitudo cognosci
l. 17 et ipsorum reponantur, ubi fuerunt prius, in testimonium illis. Has donationes sigilli nostri munimento confirmamus, ne qua successorum possint volentia
l. 18 diripi vel fraudulentia subduci et sub nostra tuicione suscipimus hanc elemosinam, ne quis eam possit ulterius sine anathematis periculo temerare.
l. 19 Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo tercio.
Responsable
Non relu
Comment citer cette notice
Acte n°615 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°615»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte268170/. Date de mise à jour : 08/11/13.