Metz, AD de la Moselle, H 904, n° 6
NuméroChLor279
GenreCharte
Date1217
Lieu non identifié
DiocèseMetz
Supportparchemin
Fiabilité de l'actenon suspecté
Sceau
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche153 mm
Hauteur à droite153 mm
Largeur en haut202 mm
Largeur en bas202 mm
AuteurDoyen de Metz (Saint-Thiébaut)
BénéficiaireAbbaye de Gorze
Regeste
Texte
l. 2-tati fidem adhibere. Significamus quod isti sunt attestacionis quas recepimus in causa controversie de Olie auctorita-
l. 3-te somini pape nobis commissa, qui vertebatur inter monasterium Gorziensis ex una parte et W. militem advocatum de Prisneio ex altera.
l. 4 Ulricus juratus dixit quod ipse vidit et interfuit ubi dominus Alexander de Prisneio dedit et posuit super altare Gorziensis monasterii totum quod habebat
l. 5 apud Olie et eo vivente tenuerat Gorziensis [ecclesia], ullo contradicante vel reclamante, per biennium, et post decessum ejus tenuerat per XXX annos et amplius.
l. 6 Addidit etiam quod hoc erat dos uxoris sue, et ipsa concensit donationi, et hoc etiam alodium erat, sed dominus W. de Prisneio citra biennium tamen turba-
l. 7-verat possessionem eorum, ecclesia reclamante. Gerardus archipresbiter juratus idem dixit et addidit quod dominus Alexander possuit ecclesiam Gorziensem in pos-
l. 8-sionem in vita sua, quia ipse dicebat quod [...]tim dat ne heredes sui injuriarentur ecclesie post mortem suam, et hoc idem dixit primus. Richardus presbiter jura-
l. 9-tus dixit quod ipse scit verissime quod dominus Alexander contulit hoc totum quod habebat apud Olee ecclesie Gorziensis et vidit quod pacifice possedit per XX annos.
l. 10 Wirricus sacerdos juratus dixit quod ipse vidit ecclesiam Gorziensem pacifice possidere id totum quod dominus Alexander habuit apud Olie per XX V annos, sed
l. 11 dominus W. de Prisneio citra duos annos cepit turbare possessionem ecclesie Gorziensi. Hugo juratus dixit quod verissime scit quod dominus Alexander dedit
l. 12 absolute id totum quod habebat apud Olie ecclesie Gorziensi, et vidit quod tenuit pacifice per XXX annos. Terricus juratus dixit quod ipse vidit ec-
l. 13-clesiam Gorziensem possidere pacifice id totum quod dominus Alexander apud Olie habebat per XXX annos. Avrardus juratus dixit quod interfuit ubi e-
l. 14-lemosina facta fuit. et per XXX annos tenuit ecclesia Gorziensis pacifice. Gerardus juratus idem dixit, qui fuit villicus domini de Conflans per XV annos.
l. 15 Lambertus juratus idem dixit quod alii. Alter Lambertus juratus idem dixit quod alii. Elemosinarius juratus dixit idem quod alii, quod ipse vidit. Anselinus
l. 16 juratus dixit quod ipse vidit ecclesiam Gorziensem possidere pacifice per X annos. Johannes idem quod alii. Testis domini W., Alnulphi Lores, ju-
l. 17-ratus, dixit quod dominus Alexander posuit hoc totum quod habebat apud Olie ecclesie Gorziensi, et pacifice possedit ecclesia tempore domini Er-
l. 19-nudi, fratris domini Alexandri, et sem[..........] citra biennium.
Responsable
Non relu
Comment citer cette notice
Acte n°279 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°279»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte267834/. Date de mise à jour : 31/01/14.