Metz, AD de la Moselle, 2 G 65, n° 5

<< < / > >>

NuméroChLor140

GenreCharte

Date30/03/1181

LieuMetz, église Notre-Dame et Saint-Thiébaut (lat : Mettis publice in ecclesia Beate Marie et Sancti Theobaldi )

DiocèseMetz

Supportparchemin

Fiabilité de l'actenon suspecté

Sceau

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche286   mm

Hauteur à droite282   mm

Largeur en haut307   mm

Largeur en bas311   mm

AuteurVille  de  Metz

BénéficiaireChapitre  de  Metz (Saint-Thiébaut)

Regeste

Les habitants de Metz assignent à la collégiale Notre-Dame et à Saint-Thiébaut un revenu sur les legs pieux, prélevés sur des biens meubles, appelé dîme ou none, de 12 deniers pour 10 sous léguées ; les chanoines célèbreront, en mémoire, trois messes par semaine.

Fac simile

Texte

l. 1 Sancte operationis propositum festinanter debet ad effectum perduci, et perenni stabilitate fulciri, ne fragilitatis

l. 2 humane pereunte proposito, optata retributio subtrahatur, et que divine pietatis intuitu sanctis locis sunt collata, ulla possint a posteris calump-

l. 3-nia revocari. In nomine igitur sancte et individue Trinitatis, notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod cum olim dominus papa tercius Alexander nobis

l. 4 Mettensibus, pro edificatione nove canonice Beate Marie et Sancti Theobaldi, que est prope muros nostre civitatis, preces devotas porrigeret, et ad promotionem ipsius monitis

l. 5 et sanctis exortationibus invitaret, nos scientes quod palatium sibi edificat in celis qui domum Dei exornat in terris, et quod decorem domus sue diligit Deus, et in ejus cultoribus de-

l. 6-lectatur, tam sanctis et piis petitionibus tanquam summi, post Deum, patris et universalis pontificis gratanter annuentes, pro remedio animarum nostrarum defunctorumque

l. 7 parentum, et ad honoris nostri promotionem, et gloriosum nostre civitatis statum temporibus nostris roborandum, canonicis prefate ecclesie suisque successoribus in eadem ecclesia ser-

l. 8-vituris, communicato civium nostrorum consilio necnon venerabili patre nostro B. Mettensi episcopo, H. primicerio, O. et F., archidiaconis presentibus, pari assensu et unanimi omnium vo-

l. 9-luntate, dedimus et irrevocabiliter confirmantes, super altare prefate ecclesie, publice obtulimus quendam redditum in testamentis morientium, quem alii decimam, alii nonam

l. 10 appellant, ita scilicet quod de quibuslibet X solidis quos morientes, pro remedio anime sue, de mobili suo dare decreverint, habeant prefati canonici XII denarios. Ipsi vero, ob

l. 11 memoriam hujus donationis sempiternam, concesserunt nobis singulis ebdomadibus III missas in perpetuum celebrandas, unam secunda feria pro defunctis, alteram quarta feria pro conservati-

l. 12-one status civitatis nostre, terciam sexta feria pro salute populi. Et quoniam que ab antiquis gesta sunt plerumque de[cur]sione temporum solent obscurari, et improba pervasione

l. 13 malignantium detrimentum periculosum incurrere contingitur, nos, respectu pietatis et justicie que temporibus nostris tam sollempniter gesta sunt, ne a tenoris sui substantia

l. 14 recedant, vel ulla possint a posteris iterari calumpnia, litterarum officio duximus denotanda et sigilli nostri auctoritate munienda. Actum Mettis publice, in ecclesia

l. 15 Beate Marie et Sancti Theobaldi, anno domini Mo Co LXXXo I, pontificatus domini Bertranni, Mettensis episcopi anno IIo, IIIo kalendas aprilis, indictione XIIIIa.

Responsable

L. Gili

Comment citer cette notice

Acte n°140 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°140»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte267695/. Date de mise à jour : 28/01/14.