Bar-le-Duc, AD de la Meuse, 4 H 100, n° 6

<< < / > >>

NuméroChLor117

GenreCharte

Date1135

Lieu non identifié

DiocèseToul

Supportparchemin

Fiabilité de l'actenon suspecté

Sceau

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche280   mm

Hauteur à droite280   mm

Largeur en haut290   mm

Largeur en bas290   mm

AuteurVieuxmoutier

BénéficiaireSaint-Thiébaut

Regeste

Accord entre les prieurs de Vieuxmoutier et de Saint-Thiébaut touchant leurs droits respectifs sur les moulins de Pichaumeix, et mentionnant la renonciation faite par Hébert de Bussey au cens qu'il possédait sur ces moulins.

Fac simile

Texte

l. 1 Conventiones de molendinis de Pecunmes factas inter priorem Sancti Theobaldi et priorem Veteris monasterii, ad cujus jus

l. 2 molendina ipsa ex integro pertinent, ne per incuriam aliquam oblivioni tradantur, sub titulo cirographi scripto mandamus.

l. 3 Hoc autem in primis tam presentes quam futures scire volumus quod pro exclusione aque molendinorum duo denarii quoque anno pro censu Haiberto

l. 4 de Buxeio debebantur, sed quando idem Haibertus filium suum Albertum in nostro monasterio fecit monachum, illos in posterum remisit, annuente

l. 5 comite Rainaldo de quo feodum exierat, annuente etiam Haiberti conjuge et filiis et parentibus et amicis, concedente et Theoderico castel-

l. 6-lano Barri, de quo bannum de Ham in feodo habebat, et ut sine omni censu totam exclusionem ecclesia nostra in reliquum possideret

l. 7 libens concessit. Hujus concessionis seu donationis testes fuerunt comes Rainoldus, Wiricus de Belram, Theodericus castellanus,

l. 8 Hisembardus infans, Cono et Arnulphus fratres, Walterus de Laumont. Conventiones itaque inter duos priores sunt tales : prior

l. 9 Sancti Theobaldi mediam partem omnium et annonȩ et farinȩ et piscium que in molendinum venient accipiet, et propter hoc omne opus

l. 10 molendinorum faciet et omnia utensilia et in molis emendis et in exclusione retinenda et restruenda et in domo procu-

l. 11-randa et in restitutione molendinorum et in archa et in vanno et in sextario et in omnibus necessariis omnia solus

l. 12 procurabit ; prior Vetusti monasterii quoque anno, si opus fuerit, consilio bonorum virorum, aut sex carratas silvȩ aut sex

l. 13 solides ad adjutorium exclusionis, quod si melius visum fuerit, de suo dare concessit et tres sextarios moliturȩ ad cibum

l. 14 operariorum. Martelli et ferri molendinorum, si fracti fuerint, de communi reficientur. Unctura simili ter de communi

l. 15 procurabitur. Ne in curs (sic) aquȩ aliquod impedimentum ad capiendos pisces sit, prior Veteris monasterii ex debito curabit.

l. 16 Ipse medietatem canabi ad faciendos saccos dabit et molinarii eos facient. Qui etiam molinarii in percussione molarum

l. 17 tres pugillos de communi accipient. In festo sancti Johannis Baptiste, prior Sancti Theobaldi ad Vetus monasterium ibit, et ibi com-

l. 18-muni consilio utrorumque molendinis commendatis, ibi etiam pariter a molinariis servitium accipient, monachi panem

l. 19 et vinum et pisces sufficienter, et omnis familia panem et vinum et carnes habundanter. Clavis molendinorum ad Vetus

l. 20 monasterium semper servabitur, et in partitione moliturȩ serviens vel missus Sancti Theobaldi semper aderit. Molinarii duo ;

l. 21 quisque duo servitia debet in anno, unus ad Vetus monasterium, et alter ad Sanctum Theobaldum. Oblationes in Nativitate

l. 22 Domini tales debent, unus ad Vetus monasterium et alter ad Sanctum Theobaldum. In festo sancti Remigii accipient duos porcos, unus ad Sanctum

l. 23 Theobaldum et unus ad Vetus monasterium, quos inmeliaratos ad ..... in Nativitate cum oblationibus aliis reportabunt.

l. 24 Quisque enim eorum debet IIIIor panes de duobus sextariis frumenti factos et duos sextarios vini et familie domus quisque

l. 25 debet VI denarios et obolum. Anno ab incarnatione Domini millesimo CXXXV confirmatum et recognitum

l. 26 est hoc, presente domno abbate Lanzone. Quo laudante ..... tales conventiones sub scripto cyrogra-

l. 27-phi commandatȩ sunt, testibus his presentibus et int[ervenientibus, de mon]achis hi : Manno, Airaldus, Petrus, Manasses,

l. 28 Girardus, Nicholaus, Haymo ; de clericis et laicis R.....us presbiter, Rohardus villicus, Gonterus scabinius,

l. 29 Rohardus pinguis, Bovo ; et de Winivilla affuerunt plurimi ; affuit et totum placitum abbatis.

Responsable

Non relu

Comment citer cette notice

Acte n°117 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°117»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte267672/. Date de mise à jour : 20/01/14.