Bar-le-Duc, AD de la Meuse, 4 H 95, n° 8

<< < / > >>

NuméroChLor114

GenreCharte

Date1135

LieuSaint-Mihiel (lat : in curia Sancti Michaelis )

DiocèseA déterminer

Supportparchemin

Fiabilité de l'actenon suspecté

Sceau

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche290   mm

Hauteur à droite290   mm

Largeur en haut400   mm

Largeur en bas400   mm

AuteurVieuxmoutier

BénéficiaireVieuxmoutier

Regeste

Accord entre le prévôt de Woëvre et le prieur de Vieuxmoutier, relativement aux enfants issus de mariages entre leurs serfs respectifs.

Fac simile

Texte

l. 1 Dominus noster Deus pacis est et non dissensionis, et nos qui servi ejus esse debemus pacem omnibus quantum in nobis est

l. 2 procurare et facere exigimur. Unde illam controversiam, quȩ multocies salis injuste habita est inter

l. 3 priorem Veteris monasterii et prepositum Wavrensem, cum nostro quoque tempore moveretur, cura fuit et studium

l. 4 ut nostris quoque diebus sopiretur. Quȩ unde orta sit et qualiter sopita, scripto mandamus. Tempore NANTERI,

l. 5 nostrȩ ȩcclesiȩ abbatis, facta et concessa est conventio hujusmodi communitatis pro cella Veteris monasterii.

l. 6 Si aliquis homo ad Vetus monasterium pertinens feminam ad preposituram Wavrensem pertinentem duxerit uxuorem,

l. 7 patrem sequentur filii et ad Vetus monasterium pertinebunt. Similiter, si de Wavrensi prepositura homo acceperit

l. 8 uxorum ad Vetus monasterium pertinentem, patrem sequentur filii, et de prepositura Wavrensi erunt. Talis communitatis

l. 9 conventio a tempore Nanteri abbatis per successiones abbatum et prepositorum et ministralium usque ad tempus

l. 10 Lanzonis abbatis sine omni calumpnia retenta et firmiter conservata est. Sed quia scripto mandata non

l. 11 fuit et seniores monachi vel laici qui hȩc viderant et audierant vita decesserant, prioratus Veteris

l. 12 monasterii a prepositis Wavriȩ sibi per vices suas succedentibus, malorum consilio, multas calumpnias et

l. 13 injurias super hoc persepe sustinuit. Hoc audiens et tempore suo fieri indolens, Manasses, tunc prior

l. 14 Veteris monasterii, dominum abbatem Lanzonem per se et amicos suos convenit et de conventione pridem

l. 15 concesse communitatis obȩdientiam sibi commissam injuste tam sepe calumpniando injuriari querimoniam

l. 16 fecit. Cujus precibus abbas adquiescens et causam diligenter examinans, seniores monachos de suo claustro

l. 17 et seniores laicos de prepositura Wavriȩ in unum convenire fecit, et per obȩdientiam adjuratis monachis

l. 18 et per fidelitatem quam ȩcclesiȩ debebant adjuratis laicis, ab utrisque cognovit ita veraciter haberi et debere

l. 19 servari conventionem communitatis, sicut superius diximus et ab abbate Nantero statutum scripsimus. Communi

l. 20 itaque consilio suorum et monachorum et laicorum, abbas hoc decrevit et statuit, ut sicut ab antecessoribus

l. 21 [com]munitas prescripta statuta et servata fuerat, ita suo tempore sine omni retractatione et sine omni calumpnia

l. 22 bene et fideliter recognita, bene et fideliter deinceps servaretur et inconcusse teneretur. Et nos, talem

l. 23 recognitionem et decretum, ne aliqua querimonia super hoc amplius oriri possit, sub titulo cyrographi

l. 24 adhibitis testibus scripto mandamus. Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo XXXo Vo,

l. 25 epacta IIIIa, Concurrente Io, Indictione XIIIa, recognita et rursus confirmata est prescripta communitas

l. 26 in curia Sancti Michaelis, in presentia domni Lanzonis abbatis, et Kalonis prioris, et Nicholai Wavrie

l. 27 prepositi, et Manasse prioris Veteris monasterii, et Mannonis elemosinarii. Quod et actum est laude et

l. 28 concessione totius capituli. Testes autem qui adfuerunt et laudaverunt omnes hi subtitulati : Rodulphus, presbiter

l. 29 de villa Sancti Michaelis ; Rodulphus, presbiter de Floriaco ; Petrus miles, frater ejus ; Odo, miles de Caslun ; Cono, miles

l. 30 de Veteri monasterio ; Rohardus, villicus de ista villa ; Gonterus scabinius ; Albricus Duri finis ; Udelinus

l. 31 decanus et multi alii de villa Sancti Michaelis ; Bovo, villicus de Trunione cum suis multis sequacibus.

l. 32 Girardus villicus de Buxeria cum multis aliis et de Buxeria et de Winivilla.

l. 33 Ego Gyrardus ad vices notarii scripsi et subscripsi ex precepte domni Lanzoni abbatis.

Responsable

Non relu

Comment citer cette notice

Acte n°114 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°114»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte267669/. Date de mise à jour : 20/01/14.