Bar-le-Duc, AD de la Meuse, 10 H 5, n° 3

<< < / > >>

NuméroChLor27

GenreCharte

Date1142

LieuDijon (lat : Divione )

DiocèseDijon

Supportparchemin

Fiabilité de l'actenon suspecté

Sceau

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche390   mm

Hauteur à droite300   mm

Largeur en haut320   mm

Largeur en bas320   mm

AuteurHenri I de Lorraine, évêque  de  Toul

BénéficiaireAbbaye  de  Dijon (Sainte-Benigne)

Regeste

Henri, évêque de Toul, confirme les donations faites à Jarenton, abbé de Saint-Bénigne, par l'intermédiaire d'Otbert, prieur de Silmont, d'un alleu à Salamagne et Massonges, et de droits sur l'église de Massonges, par Isembart de Salamagne, avec l'accord de son parent Hugues de Pierrefitte

Fac simile

Texte

l. 1 [croix] IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS. Quoniam sicut

l. 2 boni filii matrem suam scilicet sanctam Dei ecclesiam catholicam quam Christi precioso sangui-

l. 3-ne credunt esse dotatam, suis facultatibus atque possessionibus student augmentare et ita pra-

l. 4-vi et reprobi non ex suo nil ei volunt dare, verum etiam data manu rapaci plerumque non

l. 5 verentur repetere et quod illi pro sua suorumque contulerunt, salute. Hoc isti ad dampnationem

l. 6 et interitum sui ausu temerario moliuntur auferre. Une non inmerito propter rapaci-

l. 7-tatem sequentium, jus est litteris mandare elemosinas precedentium. Iccirco ego HENRICUS,

l. 8 Dei gratia humilis Leuchorum episcopus, notum facimus omnibus tam presentibus quam futuris quod

l. 9 Isembardus, filius Iterii de Salemannia, dedit Deo de Sancto BENIGNO per manum Otberti monachi prioris

l. 10 Solinimontis totum alodium suum ubicumque jaceat, in servis videlicet et in ancillis, in terris cultis

l. 11 et incultis, in silvis et in pratis, in aquarum excursibus sine redditibus quod in Salamannia et in Massun-

l. 12-gia jure hereditario possidebat. Dedit etiam quicquid habebat in ecclesia de Massungia lau-

l. 13-dante et concedente Hugone de Pyerphytia cognato suo. Ipse quoque Hugo guerpivit quicquid

l. 14 calumniabatur in terra et in ecclesia ejusdem Isembardi et dedit insuper quicquid habeat in eodem alo-

l. 15-dio de Massungia in servis, in ancillis, in terris cultis et incultis, in silvis et in pratis, in aquarum

l. 16 excursibus sine redditibus. Hac donatio facta est Divione, in presentia nostra, in manu domni Jaren-

l. 17-tonis abbatis. Ex parte Isembardi testes sunt : Hugo de Pierphitia cognatus ejus, Richerius presbiter

l. 18 de Troceio, Rotlannus de Bar, Durannus major Sancti BENIGNI de Divione, Aillardus de Saciaco,

l. 19 Oddo coccus domni Jarentonis abbatis, Ernaldus capellanus Sancti Johannis Divionensis. Nos igitur pre-

l. 20-dictam donationem factam ecclesie Sancti BENIGNI Divionensis et monachis de Solini Monte con-

l. 21-firmamus et corroboramus et ad peticionem utriusque partis presentem cartam sigilli nostri mu-

l. 22-nimine roborari mandavimus, statuentes ut quisquis de cetero predictis fratribus aliquam

l. 23 inde intulerit injuriam, perpetuo anathemati subjaceat, donec digne penitens ad satis-

l. 24-factionem perveniat. S. Hugonis abbatis Sancti Apri. S. Rainaldi abbatis Sancti Mansu-

l. 25-eti. S. Sigibaldi abbatis Sancti Leonis. S Stephani decani. S. Hugonis archidiaconi. S. Hai-

l. 26-monis archidiaconi. S. Hugonis de Gundecort archidiaconi. S. Henrici archidiaconi. Data per manum

l. 27 Waltheri, cancellarii, Incarnationis dominice anno millesimo centesimo XL secundo.

Responsable

Michèle Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°27 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°27»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte267582/. Date de mise à jour : 21/01/14.