Bar-le-Duc, AD de la Meuse, 10 H 3, n° 1
NuméroChLor25
GenreCharte
Date16/11/1153
LieuToul (lat : Tulli )
DiocèseToul
Supportparchemin
Fiabilité de l'actenon suspecté
Sceau
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche215 mm
Hauteur à droite215 mm
Largeur en haut330 mm
Largeur en bas330 mm
AuteurHenri I de Lorraine, évêque de Toul
BénéficiaireJean abbé, abbé de Toul (Saint-Mansuy)
Regeste
Fac simile
Texte
l. 2-cepto regimini adhibenda nos hortatur vigilantias ut quieti et utilitati ecclesiarum quibus auctore Deo presidemus, debita sollicitudine in posterum provideamus, quatinus fratres
l. 3 inibi ad serviendum Deo delegati quanto magis a negociis et curis secularibus fuerunt expediti, tanto liberius et attentius divinis obsequiis valeant esse intenti. Quo-
l. 4-rum meritis et precibus adjuti de hac valle lacrimarum ad montem celestis habitationis ubi Rachel non plorat filios suos sed abstergit Deus omnem lacrimam ab oculis eorum, una
l. 5 cum eis mereamur transferri. Hanc igitur considerationem habentes in communem omnium tam presentium quam futurorum per presentia scripta curavimus noticiam ponere
l. 6 quandam cellam intra parrochialem terminum ecclesie de Bonel pertinentiis ad jus Sancti Mansueti a monachis Laudunensibus edificatam. Unde quia prefati mona-
l. 7-chi solvere decimas Johanni abbati Sancti Mansueti contenciose recusabant, maxima controversia inter eos per aliquod tempus extitit. Tandem vero post multa
l. 8 hujus negocii ventilationem in presentia nostri domno etiam Hugone abbate Sancti Apri, Hugone decano, Henrico cantore, magistro Haimone et multis aliis assi-
l. 9-dentibus compositione per eos facta, sicut presenti carta subdistinguitur, finem habuit. Est enim pax et concordia inter eos in hunc modum reforma-
l. 10-ta quod monachi de Regiscurt quotquot carrucas octo boum indominicatas haberent, pro una quaque VII rasalia annone, de tritico tria, de siligine duo,
l. 11 de advena duo, in festo beati Martini solverent. Et pro accomodaticiis carrucis vel croadas eorum ex debito facientibus tempore messis decimatores rectam
l. 12 decimam recipient. Statutum est etiam quod minutis decimis duos solidos pro capella VI nummos, pro molendino unum rasale frumenti an-
l. 13-nuatim eodem festo darent. Hanc siquidem compositionem duo monachi Laudunenses laudaverunt, qui litteras ab abbate suo quod quicquid super hoc
l. 14 negocio agerent autenticum haberetur, attulerunt. Cujus etiam pactionis inmutabiliter tenende. Hugo abbas Sancti Apri, Vualterus de Brureio,
l. 15 Amarricus de Marceio, fidejussores extiterunt. Ubi etiam ad majorem cautelam communi consilio condictum fuit quod cyrographum inde factum
l. 16 in duo divideretur. Cujus partes mutua impressione sigillorum Sancti Mansueti et illorum signarentur. Hanc itaque conventionem presenti pagine inser-
l. 17-tam quicumque dolose addendo vel demendo attemptaverit violare, auctoritate beati Petri et omnium apostolorum et nostra, perpetue maledictioni de-
l. 18-crevimus subjacere. Signis etiam et testimonio utrorumque cenobiorum abbatum et quorumdam fratrum subscribendo dignum judicavimus corroborare. S.
l. 19 domni Rogeri, abbatis Laudunensis. S. Anjoranni, S. Gerardi, S. Rogeri, S. Allonis, S. Vuillermi, S. Azlini, S. Johannis, monachorum
l. 20 Laudunensium. S. Johannis, abbatis Sancti Mansueti. S. Aurici, S. Theoderici, S. Henrici, S. Vuidonis, S. Hugonis, S. Rainardi, S.
l. 21 Hugonis, monachorum Sancti Mansueti.
l. 22 Acta sunt hec Tulli, anno ab Incarnatione Domini MoCoLIII, indictione I, epacta XXIII, concurrente III, luna XXVI, XVI kalendas decembris, regnante Frede-
l. 23-rico, pontificante Henrico, duce Matheo.
Responsable
Michèle Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°25 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°25»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte267580/. Date de mise à jour : 17/12/13.