Bar-le-Duc, AD de la Meuse, G 2219, n° 2
NuméroChLor19
GenreCharte
Date1218
Lieu non identifié
Supportparchemin
Fiabilité de l'actenon suspecté
Sceau
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche227 mm
Hauteur à droite227 mm
Largeur en haut154 mm
Largeur en bas160 mm
AuteurDurand, évêque de Chalon-sur-Saône
BénéficiaireHôpital de Marloux
Regeste
Texte
l. 2 acceptare. Ne ea que fuerit (sic) in tempore labantur cum tempore, per presentem paginam notum facimus universis quod dis-
l. 3-cordia que vertebatur inter domum Dei de Merlo ex una parte et Gillibertum de Myliciaco hominem Odeti Montis Acuti
l. 4 domini ex altera super terra et rebus sancti Petri Romaricensis apud Myliciacum constitutis, quas dicta domus ab ecclesia sancti Petri
l. 5 Romaricensis ad annuum censum tenet, tandem pacificata est in hunc modum : Prefatus G. et D. uxor ejus et R. filius et filie eorum
l. 6 quitaverunt bona fide prefate domui de Merlo quicquid calumpnie et juris habebant in terra et rebus superius nominatis ex-
l. 7-cepto eo quod censualiter tenebunt, id quod pater prefati G. et Fromundus archipresbyter consuetudinario tenebant censu si tamen censum
l. 8 persolvant. Si quid vero dedit ad censum suis hominibus quod ad terram sancti Petri Romaricensis pertineat si rationabile est stabit. Sin autem
l. 9 dicto proborum hominum absque contradictione correctum erit, de eo autem quod nomine suo in terris sancti Petri edificavit, secundum quod se ha-
l. 10-bebant res cum edificare cepit, ad respectum bonorum virorum recipient censum. Preter hec, fratres domus Dei de Merlo prenominato G.
l. 11 concesserunt in perpetuum cassamentum medietatem hominis quos habebant apud Myliciacum pro quibus ipse G. et heredes sui facient homagium
l. 12 domui supradicte. Concesserunt etiam eidem usagium in nemore sancti Petri Romaricensis tantum ad usum domus sue. Ut autem istud fu-
l. 13-turis temporibus inviolabiliter observetur, ad peticionem utriusque partis presentem kartam sigilli nostri munimine duxi-
l. 14-mus roborandam. Odetus etiam, sepefati G. dominus, sub testimonio nostro et aliorum prout nunc sicut scutifer sigillo utitur ad majorem
l. 15 firmitatem presentem paginam sigillo suo roboravit. Actum anno gracie M° CC° XVIII°, indiccione (sic) quinta.
Bibliographie
BRIDOT Jean, Chartes de l’abbaye de Remiremont des origines à 1231, Nancy/Turnhout, 1997. - Edition complète du document aux pages 250-251, n°133.
Responsable
Non relu
Comment citer cette notice
Acte n°19 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°19»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte267574/. Date de mise à jour : 12/03/14.