Lons-le-Saunier, AD Jura, 2 H 16 n° 6

<< < / > >>

Numéro954

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date11/928(fiabilité :édition)

LieuVienne(lat :Vienna)

DiocèseLyon

RégionFranche-Comté

Support

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche530   mm

Hauteur à droite540   mm

Largeur en haut500   mm

Largeur en bas485   mm

AuteurHugues, roi  de  PROVENCE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-CLAUDE

Regeste

Hugues, roi de Provence, confirme à Gipperius, abbé de Saint-Claude, des privilèges et possessions de son abbaye dans le diocèse de Vienne.

Texte

/01 / [chrisme] IN NOMINE DOMINI NOSTRI JHESU CHRISTI REGIS AETERNI, HUGO, GRATIA DEI REX. SI EA QUAE DEO OMNIPOTENTI ET SERVIS EJUS A FIDELIBUS NOSTRIS DONATA SUNT NE DEINCEPS CONFERANTUR NOSTRA PRECEPTORIA AUCTORITATE CORROBORAVERIMUS, ID NOBIS AD MAGNUM PREMIUM FORE VENIRE SCIMUS.
l.2 Quocirca noverit omnium fidelium sanctae Dei aecclesiae nostrorumque presentium scilicet ac futurorum industria Anscherium venerabilem archiepiscopum atque Gipperium Sancti Eugendi abbatem nostram humiliter exorasse clementiam quatinus pro Dei omnipotentis amore et remedio animȩ nostrae omnes res mobiles et inmobiles,
l.3 que predicto monasterio Sancti Eugendi a fidelibus viris donate sunt vel deinceps conferuntur scilicet justae et legaliter nostra preceptoria auctoritate confirmare et corroborare dignaremur. Quorum peticionibus assensum prebentes omnia quaecumque ibi justae et legaliter donata sunt,
l.4 videlicet corte Molingas, atque corte Viregium, atque corte Dortingum cum omnibus pertinenciis eorum [...?...] Martiniacum et Sesciacum et Cosiacum et Altriacum et Taxaniacum et Casteniacum atque Nigromedis [Nantum], Martiniacum,
l.5 et T[...]num, et Agonascum, Moringum, Nantum atque Banziacum, et villa monachorum [...?...], Casnatis, [...?...], [Leucadis], Colonicas, Lentum, [Ardoniem], Loncanum, Sexiacum, Idris, Sablonem, Soinas, Bernium, Quintinadis,
l.6 [Irelosan....], Taldonium, tam igitur istas curtes predictas quam et omnia quaecumque sanctus Eugendus [...?...] atque in Francia [...10...] esse, quȩ fidelibus viris ibi justae et legaliter donata sunt
l.7 nostra preceptoria auctoritate confirmamus et corroboramus, unacum casis, terris, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, saltibus, sationibus, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, [...], montibus, vallibus
l.8 alpibus, planiciebus cum servis et ancillis utriusque sexus et cum omnibus apenditiis earum et cetera omnia que dici vel nominari possunt eis de cortibus atque de aliis rebus in integrum [sine] hominum contradictione remanere.
l.9 [P...?...] igitur jubemus ut nullus dux, marchio, comes, vicecomes vel aliquis ministerialis monachis ibi pro tempore Deo servientibus, neque hominibus eorum aliquam sine justo judicio audeat inferre molestiam, neque damnietatem,
l.10 neque mansionaticos, neque [...?...ratas], neque teloneum, neque pontaticum, neque portaticum, neque pulveraticum, neque rotaticum aut ullas redibitiones exigere vel exactari aliquo modo presumat neque temptet.
l.11 Precipimus ergo hac nostra regali auctoritate ut, si propter incendium vel naufragium alique firmitates peritȩ sint, ita per hanc nostram regalem auctoritatem ipsas res predicta aecclesia et monachi ibi pro tempore Deo servientes
l.12 [teneant], et possideant, et tanquam in presentiam ipsas habeant [...7...tantes]. Si contra quod nostrum regale preceptum aliquis nostro justo judicio insurgere temptaverit, sciat se compositurum auri optimi libras centum
l.13 medietatem camerae nostrae, et medietatem predictae ecclesiae [...?...] monachis. Et ut [...?...] ab omnibus observetur [...?...] roborari et subternotari jussimus.
l.14 SIGNUM DOMNI [monogramme] HUGONIS INVICTISSIMI REGIS [sceau].
l.15 PETRUS NOTARIUS NOTARIUS AD VICEM GERLANNI ABBATIS ET ARCHICANCELLARII RECOGNOVI ET SCRIPSI.
l.16 Datum X [...?...] kalendas decembris, [...?...prima]. Acta Vienna. In Christi nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

BENOIT (P.), Histoire de l’abbaye et de la terre de de Saint-Claude, 2 vol., Montreuil-sur-Mer, 1890-1892, t. 1, p. 639-640.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°954 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°954»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte954/. Date de mise à jour : 24/11/14.