Besançon, AD Doubs, G 1366
Numéro948
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date21/02/1110(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseBesançon
RégionFranche-Comté
Support
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche365 mm
Largeur en bas285 mm
AuteurGuillaume Ier, archevêque de BESANCON
BénéficiaireChapitre de SAINTE-MADELEINE de BESANCON
Regeste
Texte
l.2 Pontificalis officii cura compellimur justa poscentibus aurem benivolam commodare,
l.3 ut et petentes assensum pietatis sese gaudeant impetrasse, et nos exhibitȩ caritatis compensa-
l.4-tionem ab omnium auctore valeamus confidentius expectare. Sciat itaque tam futurorum quam presentium
l.5 fidelium universitas, quod, anno primo nostri pontificatus, rogati precibus canonicorum beatȩ Mariȩ Magda-
l.6-lenȩ famulantium, donavimus illis atque ȩcclesiȩ suȩ perpetualiter possidendum altare de Marnay, cum omnibus
l.7 appendiciis suis, altare etiam de Curto Cappone cum appendiciis suis, preter synodales eulogias et justi-
l.8-cias, ad nos, sive ministros nostros, pertinentes. Concedimus quoque prefatȩ ȩcclesiȩ terram quam dedit ei Johannes, cogno-
l.9-mento miles, in Campo Martis, juxta puteum donni Dudini. Laudamus item ȩidem ȩcclesiȩ, in domo Petri de
l.10 Oysma, manaydas et quatuor solidos in maio, quod dedit ipsi ȩcclesiȩ Stephanus, suus canonicus; mansum etiam quem
l.11 dedit alius canonicus, Hugo scilicet de Dulum. Confirmamus autem antedictȩ ȩcclesiȩ altaria de Boysseris, de
l.12 Sayens et de Ahens cum appendiciis suis, quȩ contulit ei felicis memoriȩ archiepiscopus Hugo tercius: altare etiam
l.13 de Dimidia, quod dedit alius archiepiscopus Hugo secundus, cum omnibus appendiciis suis, silvis, pratis, mansis, in quibus
l.14 ministri comitis nullam prorsus habent consuetudinem; quod probatum est jurejurando atque judicio in con-
l.15-spectu Gullelmi consulis, patris archipresulis Hugonis. Hȩc igitur nostra, seu antecessorum nostrorum dona, sepedictȩ ȩcclesiȩ
l.16 beatȩ Magdalenȩ perpetuo possidenda concedimus, et presenti pagina sigilli nostri impressione firmamus signata.
l.17 Si quis autem infringere hȩc, vel ȩcclesiȩ cui collata sunt auferre temptaverit, auctoritate nostri officii eum
l.18 excommunicamus, quamdiu ad satisfactionem venire distulerit.
l.19 Datum XIII kalendas martii, anno ab incarnatione Domini MoCoVIIIIo, pontificatus donni Guillelmi Io.
l.20 Ego Bonifilius recognovi. [sceau].
Bibliographie
Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 15, Pr, col. 18, n° 15.
Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Doubs, Nancy, 1978, (Cahiers du CRAL ; 33), p. 35-36.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°948 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°948»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte948/. Date de mise à jour : 24/11/14.