Besançon, AD Doubs, G 1360
Numéro946
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date11/01/1102(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseBesançon
RégionFranche-Comté
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche543 mm
Hauteur à droite545 mm
Largeur en haut268 mm
Largeur en bas264 mm
AuteurPons, archevêque de BESANCON
BénéficiaireChapitre de SAINTE-MADELEINE de BESANCON
Regeste
Texte
l.2-ribus. Pontificalis officii cura conpellimur justa deposcentibus aurem benivolam com-
l.3-modare ut et postulantes assensum pietatis sese gaudeant impetrasse et nos exhibitȩ
l.4 caritatis reconpensationem ab omnium auctore valeamus majori confidentia expec-
l.5-tare. Sciat itaque tam futurorum quam presentium fidelium universitas quod, rogati et excitati
l.6 precibus canonicorum Crisopolitane ecclesie Beate Marie Magdalene famulantium, donavimus
l.7 illis atque ecclesie sue, perpetualiter possidendum altare sancti Andreȩ de Chinivrey cum omnibus suis appendiciis,
l.8 altare etiam sancti Leodegarii de Virey. Concedimus quoque prefatȩ ecclesiȩ terram quam dedit
l.9 ei Johannes, cognomento miles, in Campo Martis juxta puteum domni Dudini. Laudamus item, eidem
l.10 ecclesie, in domo Petri de Oysma, maydas et quattuor solidos censuales in maio quod
l.11 dedit ipsi ecclesie suus canonicus. Confirmamus autem antedicte ecclesiȩ, altaria de Boysseris,
l.12 de Sayens et de Ahens, cum appendiciis suis que contulit ei, felicis memorie archiepiscopus
l.13 Hugo tercius. Altare etiam de Dimidia quod dedit alius archiepiscopus Hugo secundus cum omnibus
l.14 appendiciis suis, silvis, pratis, mansis in quibus ministri comitis nullam prorsus habent consuetudi-
l.15-nem, quod probatum est jurejurando atque juditio in conspectu Vuilelmi consulis, patris
l.16 archipresulis Hugonis. Hec igitur nostra seu antecessorum nostrorum dona sepedicte ecclesie
l.17 beatȩ Magdalenȩ perpetuo possidenda concedimus et presente pagina, sigilli nostri in-
l.18-pressione signata, firmamus. Si quis autem infringere hȩc, vel ȩcclesiȩ cui collata sunt
l.19 auferre temptaverit, auctoritate nostri officii eum excommunicamus quamdiu ad satisfac-
l.20-tionem venire distulerit. Datum tercio idus januarii, anno ab incarnatione Domini MoCoIo, indictione Xa.
l.21 Testibus: Mainerio, Manasse, Odone archidiaconibus; Bernardo, cantore Sancti Stephani; Bernardo, magistro;
l.22 Naicardo, decano et aliis quam pluribus.
l.23 [sceau].
Notes
Bibliographie
Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Doubs, Nancy, 1978, (Cahiers du CRAL ; 33), p. 30-31.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°946 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°946»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte946/. Date de mise à jour : 24/11/14.