Besançon, AD Doubs, G 1262

<< < / > >>

Numéro941

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date17/04/1073(fiabilité :texte)

LieuLatran(lat :Lateranis)

DiocèseBesançon

RégionFranche-Comté

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche390   mm

Hauteur à droite395   mm

Largeur en haut310   mm

Largeur en bas305   mm

AuteurPape Alexandre II

BénéficiaireChapitre  de  SAINTE-MADELEINE  de  BESANCON

Regeste

Alexandre II, pape, confirme les biens et privilèges du chapitre Sainte-Madeleine de Besançon.

Fac-similé

Texte

/01 / ALEXANDER, EPISCOPUS, SERVORUM DEI SERVUS.
l.2 Sicut ab auctore nostro regi ac sustentari volumus, ita ex consideratione regiminis, quod licet indigni gerimus, nostrȩ quoque apostolicȩ dispensationis auctoritatisque
l.3 presidia aliis circumferre debemus, precipue quidem his, qui in ecclesia Dei militant ipsisque venerabilibus locis, qui ad cultum religionis et honorem divinȩ servitutis a quibuscumque
l.4 fidelibus fundati et constituti sunt, quatenus, eorum statu omnique jure confirmato, et fidelium devotio de fructu operis et laboris sui gaudeat et Deo dicatum opus ferventiori
l.5 non modo presentium, sed etiam futurorum studio ad omnia, quȩ bene Deo placita sunt, inconcussa stabilitate proficiat. Proinde notum esse volumus omnibus, qui in Christo sunt, nos ecclesiam
l.6 Sanctȩ Mariȩ Magdalenȩ, sitam Bisontii ultra flumen Dubium juxta pontem ejusdem fluvii, constitutam ab Hugone beatȩ memoriȩ ejusdem loci archiepiscopo, in tutelam suscepisse et
l.7 rogatu inibi Deo famulantium fratrum cum omnibus sibi pertinentibus juxta subscriptam seriem decretis apostolicis ac presenti privilegio munivisse. Decernimus enim et apostolica auc-
l.8-toritate constituimus, ut prefata ecclesia ab omni infestatione humana libera ac quieta ad servicium Dei et usum ac canonica jura ibi per omnia tempora consistentium
l.9 clericorum firma illibataque permaneat, confirmantes et corroborantes sibi omnia, quȩ a supramemorato Hugone archiepiscopo vel a quocumque fidelium in rebus mobilibus seu
l.10 immobilibus illuc juste collata sunt, aut in posterum, Deo annuente, conferenda, quatenus ea omni jure, omni tranquillitate ita in omne evum teneat atque pos-
l.11-sideat, ut nulla persona secularis aut ecclesiastica quicquam inde diripere vel diminuere audeat, salvo quidem honore ac reverentia proprii archiepiscopi. Si quis autem
l.12 temerario ausu contra hujus nostrȩ sanctionis decreta venire temptaverit, anathematis vinculo se usque ad satisfactionem innodandum et severa divini judi-
l.13-cii ultione plectendum noverit. Qui vero hec eadem pio intuitu observare curaverit et erga eundem locum studia devotionis pro remedio animȩ suȩ exibu-
l.14-erit futurȩ remunerationis abundantiam et apostolicȩ benedictionis, Deo largiente, consequatur gratiam.
l.15 Datum Lateranis, XV kalendas maii, per manus Petri sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ presbiteri cardinalis ac bibliothecarii, anno XII pontificatus domni Alexandri secundi
l.16 papȩ, inditione undecima.
l.17 [rota].
l.18 Datum Lateranis, XV kalendas madii, per manus Petri sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ presbiteri cardinalis ac bibliothecarii, anno XII, pontificatus domni Alexandri
l.19 secundi papȩ, inditione undecima.

Bibliographie

PFLUGK-HARTTUNG (J. von), Acta pontificum romanorum inedita. Urkunden der Päpste 97-1197. rééd, 3 vol., Graz, 1958, t. 1, p. 45-46, n° 46.

Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Doubs, Nancy, 1978, (Cahiers du CRAL ; 33), p. 15-16, n° 33.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°941 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°941»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte941/. Date de mise à jour : 24/11/14.