Amiens, AD Somme, 9 H 340
Numéro935
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date23/02/1109(fiabilité :édition)
LieuCorbie et Arras(lat :Datum Corbeiae... Recitatum est autem Atrebati...)
DiocèseAmiens
RégionPicardie
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche585 mm
Largeur en bas525 mm
AuteurLambert, évêque d'ARRAS
BénéficiaireAbbaye de CORBIE
Regeste
Texte
l.2 Dei miseratione Atrebatensis episcopus, pro benignitatis tuȩ dilectione et venerabilium Corbeiensis monasterii fratrum, honorabilis in Christo abba Nicholae
l.3 salvo in omnibus jure Atrebatensis episcopi et ministrorum ejus, contradimus tibi per te et pro te omnibus in quo nunc loco et ordine preesse
l.4 dinosceris [futuris per Dei ordinationem] abbatibus, altare de Monciaco sine [personatu] et ejus appendiciam capellam [de Berla absque] omni venalitate
l.5 seu cujuslibet [turpis lucri exactione], in libertatem spiritus possidendum. Adicimus eciam ut et vestra vestrorumque succedentium abbatum
l.6 benivolentia idoneum presbiterum Atrebatensi episcopo presentet, cui professionem de honestate vitȩ suȩ et castimonia sicut canonicum est faciat,
l.7 atque obedientiam [promittat], ac deinde curam de manu episcopi in Monciacensi ȩcclesia in populo Dei [gerendam] gratis accipiat.
l.8 Idem autem presbiter Atrebatensi synodo semper intersit, et redditus sinodales et cathedraticas consuetudines, benigne et hilariter
l.9 persolvere studeat. Ut autem hujus nostre constitutionis [scriptum] stabile et inconvulsum permaneat, fideles testes
l.10 fratres nostros annotare procuravimus. Clarenboldus, Atrebatensis archidiaconus. Rotbertus, Obstrevandensis archidiaconus.
l.11 Odo, prepositus. Anastasius, cantor. Rotgerus, presbiter. Wido, subdiaconus. Drogo, episcopi echonomus. Laivolfus, decanus.
l.12 Mauringus. Rotbertus, filius Ermenfridi. Balduinus. Petrus, acolitus. Testes Corbeienses : Lambertus, presbiter de Sancto Petro.
l.13 Rotbertus, presbiter de Sancto Johanne. Lambertus, Corbeiensis diaconus. Rotbertus, acolitus. Ego LAMBERTUS, Dei misera-
l.14-tione Atrebatensis episcopus, hoc libertatis donativum relegi, subscripsi [croix]. Et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, propria manu
l.15 confirmavi. [Datum Corbeiae, XVIIII kalendas februarii, indictione prima, anno Dei Christi millesimo centesimo nono. Recitatum est
l.16 autem Atrebati, in secretario majoris ȩcclesiȩ Beatȩ Mariȩ semper virginis dominȩ nostrȩ, VII kalendas martii, anno vero pontificatus
l.17 domni Lamberti Atrebatensis episcopi XIIII.
l.18 [sceau].
Bibliographie
MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 162 (Ivo Carnotensis), Paris 1855, col. 711-712.
MORELLE (Laurent), Les chartes de l'abbaye de Corbie : 988-1196 : présentation et édition critique, Thèse de 3e cycle, Paris IV, 1988, 3 vol., t. 2, p. 199-203, n° 28.
TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras : 1093-1203, Paris : Comité des Travaux Historiques et Scientifiques, 1991, (Collection de documents inédits sur l'histoire de France. Section d'histoire médiévale et de philologie; 20), p. 23-24, n° 14.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°935 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°935»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte935/. Date de mise à jour : 29/03/12.