Amiens, AD Somme, 23 H 1 n° 9

<< < / > >>

Numéro933

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date26/05/1107(fiabilité :édition)

LieuTroyes(lat :Trecis)

DiocèseAmiens

RégionPicardie

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche650   mm

Hauteur à droite660   mm

Largeur en bas465   mm

AuteurPape Pascal II

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-FUSCIEN-AUX-BOIS

Regeste

Pascal II, pape, confirme l'ensemble des biens de l'abbaye de Saint-Fuscien-aux-Bois, ainsi que le droit de libre élection de l'abbé.

Texte

l.1 PASCHALIS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTO FILIO RADULFO, ABBATI VENERABILIS MONASTERII SANCTI FUSCIANI MARTIRIS, QUOD IN AMBIANENSI PAGO SITUM EST, EJUSQUE
l.2 SUCCESSORIBUS REGULARITER SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Tuis igitur, fili in Christo karissime, precibus
l.3 annuentes Beati Fusciani martiris monasterium, cui Deo auctore presides, presentis decreti assertione munimus. Statuimus enim, ut ejusdem monasterii locus liber et absolutus ab omni seculari pote-
l.4-state, consuetudine sive exactione permaneat, sicut Ingelrannus Ambianensis comes instituit rogante Ingelranno de Mundisderio, ad cujus dominium sub prefato comite pars territorii illius jure
l.5 hereditario pertinebat. Universa etiam ad ipsum monasterium legitime pertinentia, cui Deo auctore presides, nos largiente Domino tibi tuisque successoribus confirmamus: scilicet totum territorium montis,
l.6 in quo prefatum monasterium situm est, villam de Frasnet, quȩ adjacet Piceio castro, dimidiam villam Ossaatis eadem libertate et absolutione donatam cum servis et ancillis et nemoribus et ruricolis
l.7 et usibus, qui exiguntur et redduntur ab ipsis, dimidium altaris de Fauctis cum dimidio atrio, scilic[et ....] s[..]l[....]nsis] cellȩ, id est quinque [mo]diorum frumenti, dimidium altaris de [Ar...... cum] dimidio casso
l.8 et dimidio atrio, parrochialem ecclesiam Sancte Mariȩ de Botua cum dimidio casso et toto atrio, altare de [..glisi] et atrium et altare de [....] et atrium, altare de Gutincurt et atrium, altare de Vimel-
l.9-lis et atrium, altare de Fraisnet in Santers et atrium cum XI metis frumentalis terrȩ ad decem [...13...] castro Piceio et atrium et mediam partem annualis
l.10 decime altaris de Corci et duas partes minutȩ decimȩ altaris de Votuella et mediam [partem...13... duas] partes [decime et] partem cassi ecclesiȩ de Hornet, [ ecclesiam]
l.11 Sancti Remigii in suburbio civitatis Ambianensium ab episcopo Ambianensi Godeffrido donatam cum [appenditiis suis...9... ecclesiam] Sancti Epartii de Floisi, ecclesiam Sancti Dionisii sitam juxta Albam
l.12 Marlam. Preterea quecumque predia, quascumque possessiones idem cenobium in presenti XVa indictione legitime possidet seu in futurum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione
l.13 fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat idem cenobium temere perturbare, ejus possessi-
l.14-ones auferre vel ablatas retinere vel injuste datas suis usibus vendicare, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione
l.15 concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te nunc ejus loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi
l.16 consensu vel fratrum pars sanioris consilii [vel] de suo vel de alieno, si oportuerit, collegio secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve per-
l.17-sona hanc constitutionis nostre paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate
l.18 careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtȩ
l.19 ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loca justa servantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi, quatenus et hic fructum bonȩ actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis
l.20 inveniant. AMEN. AMEN. AMEN.
l.21 [rota] Ego Paschalis, catholicȩ ecclesiȩ episcopus, subscripsi [benevalete].
l.22 Datum Trecis, per manum Johannis sanctȩ Romane ecclesiȩ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, VIIo kalendas junii, indictione XVa, incarnationis dominicȩ anno MoCoVIIo, pontificatus autem domni Paschalis secundi pape VIIIo.
l.23 [sceau].

Bibliographie

RAMACKERS (J.), Papsturkunden in Frankreich. Neue Folge, 4: Picardie, Göttingen, 1942 (Abhandlungen der Akademie der Wissenschaften in Göttingen. Philologisch-historische Klasse, 3. Folge, 27), p. 70-72, n° 7.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°933 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°933»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte933/. Date de mise à jour : 29/03/12.