Reims, AD Marne, 56 H 37
Numéro93
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date15/04/1114(fiabilité :texte)
LieuLatran(lat :Laterani)
DiocèseReims
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche295 mm
Hauteur à droite282 mm
Largeur en haut315 mm
Largeur en bas317 mm
AuteurPape Pascal II
BénéficiaireAbbaye de SAINT-REMI de REIMS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 De Deo et homine Jhesu Christo capite videlicet nostro scriptum est, quoniam ipse est pax nostra qui fecit utraque unum. Item de ipso scriptum est: Qui factus est sapientia
l.3 nobis a Deo et justitia. Dignum ergo est ut qui ipsius capitis menbra sumus, inferioribus membris quȩ videlicet sunt membra de membro debeamus secundum ipsius
l.4 gratiam et pacem providere, et justitiam sapienter decernere. Unde oportunum fuit dissensionis ac jurgiorum causas, monasteriis Sancti REMIGII,
l.5 ac Sancti NICASII, de medio tollere, quȩ inter eandem monasteria de interjacenti burgo emerserant. Sicut ergo in confratrum nostrorum RADULFI,
l.6 Remensis archiepiscopi, et quorundam comprovincialium episcoporum presentia, tibi venerabilis fili, AZENARI, beati REMIGII abbas, et GERAMNO, vene-
l.7-rabili abbati Sancti NICASII, ejusdem burgi jura distincta sunt, sic nostrȩ assertionis distinctione firmamus. Ut beati REMIGII abbas, in eodem burgo
l.8 teneat singulariter justitiam, et ter in anno placita. Communiter vero cum Remensi archiepiscopo mensuram annonȩ, et vini roaticium, et latronem
l.9 si inibi captus fuerit. Cetera beati NICASII abbas teneat, sicut in privilegii nostri annotationibus continentur. Parochiam vero ejusdem burgi,
l.10 aecclesia Beati TIMOTHEI quieti pacificeque obtineat, ut nulla deinceps inter eadem monasteria super his rebus dissensionis occasio relinquatur.
l.11 Datum Laterani, per manum Johannis, sancti Romanȩ ecclesiȩ cardinalis ac bibliothecarii, XVII kalendas maii, indictione VIa, incarnationis dominicȩ anno MoCXIIII,
l.12 pontificatus quoque domni Paschalis secundi papȩ anno XIIIIo.
l.13 [sceau].
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 6352.
VARIN (P.), Archives législatives et administratives de la ville de Reims, Paris, 1853, t. 1, n° 264.
MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 163 (Paschalis II, Gelasius II, Hugo de S. Maria, Guillelmus de Campellis, Lambertus Audomarensis), Paris 1854, p. 322.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°93 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°93»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte93/. Date de mise à jour : 29/03/12.