Avignon, AD Vaucluse, 1 G 690 n° 1

<< < / > >>

Numéro926

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1085(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseAvignon

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurGui et Astrudis son épouse

BénéficiaireChapitre cathédral d'AVIGNON

Texte

l.1 Domini Dei et salvatoris nostri Jhesu Christi sanctorumque ejus videlicet patriarcharum, prophetarum, apostolorum, ceterorumque patrum dictis frequenter ammonemur quatenus dum in hoc momentaneo et fluctivago seculo vitam ducimus ne steriles et infructuosi omnique bono karentes munere in die futuri tremendi
l.2 examinis inveniamur, ac ne sententiam infructuosȩ ficulneae a Domino prolatam audiamus. Succide inquit illam, ut quid etiam terram occupat. Verum enim vero summis juribus, totoque mentis affectu studeamus ut aliquod pro futuri boni munus ad aream cum eo opitulante conferamus.
l.3 Quapropter his prelibatis aliisque euvangelicis institutionibus ad ammoniti quod subsequens declarabit sermo ultronei nulloque cogente nisi pondere nostrorum parentum et nostri pregravante peccatorum perficere curavimus. Videlicet ego Wido et uxor mea Astrudis memoriae commen-
l.4-dantes qualiter erga Deum ejusque, genitricis aecclesiȩ in urbe Avennica sitam olim ante offensus fueram quandam porciunculam nostrae hereditatis scilicet honorem illum qui quondam fuit proavi Poncii Baldae dicti Marini Rufi. Est autem honor prescriptus in territorio castelli quod dicitur Fossas
l.5 in mansionibus, vineis, terris cultis et incultis, in salinis et piscatoriis. Quȩ omnia suprascripta reddidimus Poncio et eo suppliciter deprecando, concessimus Deo et sanctȩ Mariae Avennicȩ sedis atque cannonicis in claustro assidue toto alio respectu remoto presentialiter et future
l.6 permansuris et permanentibus. Ut Deus omnipotens dimittat parentibus nostris vivis atque defunctis et nobis omnium peccatorum nostrorum et eorum vincula et coheredes et participes aeternae beatitudinis faciat et ad paradisi amoenitatem perducant.
l.7 Post decessionem autem domini Widonis et ejus conjugis existentes ejus filii Rostagnus Aquensis archiepiscopus et Amelius et Wido et Garsia conjux Amelii et filii ejus Poncius de Fossis et Gaufredus Wido atque Bertrannus recordantes paternae donationis non solum ea corroboraverunt,
l.8 sed etiam de suis eam adcreverunt. Adjunxerunt autem suprascriptae donationi senioritatem piscatoriae operȩ factae medietatem parationis. Insuper autem dederunt Deo et sanctȩ Mariae de domo et canonicis de claustro totam lisdam de sale et piscibus proprie qualicumque modo ȩdifficatione
l.9 aut comparatione vel adquisitione. Facimus autem hanc donationem nostra communi voluntate cum consilio omnium militum ipsius castelli quod dicitur Fossas, et ceterorum bonorum virorum domino Deo et beatȩ Mariae et cannonicis suprascriptis pro remissione peccatorum nostrorum et pro anima patris nostri
l.10 et matris et fratrum nostrorum defunctorum Poncii Wilelmi Hugonis, ut Deus omnipotens dimittat nobis omnia peccata nostra eis requiem aeternam concedere dignetur.
l.11 Si quis autem contra hanc donationem post decessorum nostrorum insurgere voluerit vel inquietare temptaverit incurrat omnipotentis Dei iram et sit anathema maranata et cum Juda traditore in terra et foetida inferni voragine collocetur, ubi vermis non moritur
l.12 et ignis non extinguitur. Acta est haec donatio anno dominicae incarnationis millesimo octuagesimo quinto, inditione septima, concurrente secundo.
l.13 S. domni Rostagni Aquensis archiepiscopi qui dedit et firmavit. Amelius et Garsia firmaverunt. Wido firmavit. Poncius de Fossis et Beluldis firmaverunt. Gaufredus et Wido et Bertrannus fratres ejus firmaverunt. Ugo Umbertus et Wido frater ejus firmaverunt. Wilelmus de Fossis firmavit.
l.14 Ugo Geraldus et fratres ejus firmaverunt. Dodonus et filii ejus firmaverunt. Raimundus et filii ejus firmaverunt. Petrus Fulco firmavit. Poncius Isnardus et frater ejus firmaverunt.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°926 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°926»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte926/. Date de mise à jour : 29/03/12.