Avignon, AD Vaucluse, 1 G 658 n° 44
Numéro917
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1104(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseAvignon
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurGuillaume, seigneur de LES de BAUX-DE-PROVENCE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-PAUL de MAUSOLES
Regeste
Texte
l.2-sariorum succedentium protervitas impediret, vel inopinata aboleret oblivio, quod sic scriptis munita representaret ostensio. Quorum tam facta quam precepta secutus, ego in Christi
l.3 nomine Guillelmus de Balcio volens incipere iter peregrinationis domini nostri Jhesu Christi, ȩcclesiȩ Sancti Pauli, quȩ ad radicem montis Gauserii sita est, et clericis ibidem Deo
l.4 canonice servientibus ac postmodum canonice servituris, dono totum illud quod visus sum habere vel possidere in territorio Brezaniȩ, culta et inculta omnia loca terrarum cum
l.5 tasca et cum decimis, prata et aquam paludis, necnon marmoranici fontis, ut faciant in his quicquid facere potuerint ad Dei servicium, quatinus eorum intercessionibus suffultus,
l.6 apud misericordem dominum in eorum valeam consequi veniam delictorum. Unde accepi ab eis centum solidos veteris monetȩ qui dicuntur Aquilati. Aliter, si Deo concedente in his partibus
l.7 reversus fuero, tenebunt per decem annos totum istum honorem, transactis decem annis, quarta pars istius honoris, remanebit in perpetuum ȩcclesiȩ beati PAULI, et clericis in
l.8 alode. Tres partes vero, recuperabo. Et in his tribus partibus dono in perpetuum eis ortum, et molendinum si fieri potest, et reddam XXti solidos Melgoriensium, et aliter
l.9 si in ipsis partibus vel in istis sine legali filio morte fuero preventus, totum istum honorem longitudinem et latitudinem ȩcclesiȩ prefatȩ ex toto relinquo. Et si ullus homo, vel
l.10 aliqua apposita persona hanc donationem quam ex toto corde facio inquietare, vel irrumpere voluerit, nisi resipuerit, iram Dei omnipotentis incurrat, semperque donatio fir-
l.11-ma et stabilis permaneat. Insuper donum Rainoardum filium Petri Rainoardi Veri Castelli, sicut servus dominum, sicut amicus amicum, humiliter exposco, ut ȩccle-
l.12-siam istam, et filios ejus pro nomine Dei omnipotentis et per sepulchrum ejus ad quod ire desidero, in fidem suscipiat, et in quantum poterit Deo adjuvante cum omnibus sanctis,
l.13 fidelis defensor existat. Ego Guillelmus qui hanc cartam fieri jussi, sicut sriptum est, manu mea firmo. Domnus Rainoardus Veri Castelli firmavit. Rainaldus
l.14 Mataronus firmavit. Isnardus frater ejus firmavit. Guillelmus Rainoardus firmavit. Bermundus Mataronus firmavit. Petrus Faraldus et uxor et filii firmavit. Ugo Guichirannus et uxor
l.15 ejus et filii firmavit. Filii Guillelmi Aldeberti de Morariis firmavit. Raimundus sancti Andeoli et Calzonus frater ejus firmavit. Rostagnus Odo et filii ejus firmavit. Guichirannus firmavit. Rostagnus Ymbertus et
l.16 fratres ejus firmavit. Petrus Bermundus firmavit. Guido Casto firmavit. Guillelmus Rabaldus firmavit. Acta sunt hȩc anno dominicȩ incarnationis millesimo Cmo IIIIto
l.17 in indictione XIIa.
Responsable
Renault
Comment citer cette notice
Acte n°917 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°917»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte917/. Date de mise à jour : 29/03/12.