Avignon, AD Vaucluse, 1 G 658 n° 43
Numéro916
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date04/1092(fiabilité :texte)
LieuMausoles(lat :in ecclesia Sancti Pauli)
DiocèseAvignon
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurAicard Guichirannus et ses fils
BénéficiaireAbbaye de SAINT-PAUL de MAUSOLES
Regeste
Texte
l.2-fundere voluerit, per paginam testamenti transfundat. Quocirca ego, in Christi nomine, Aicardus
l.3 Guichirannus, et filii mei Guichirannus, Fulco, Guillelmus, humanis casibus consulentes pro animabus parentum
l.4 nostrorum, et pro anima uxoris meȩ Sanciȩ, et pro remedio animarum nostrarum ut Deus in futuro condonet nobis delicta nostra,
l.5 donamus Deo et ȩcclesiȩ Sancti Pauli, atque canonicis ibidem Deo servientibus aliquid nostri honoris qui nobis legibus obvenit, unde
l.6 accepimus ab eis mulum duorum annorum pulchrum et optimum. Est autem ipse honor supra ȩcclesiam sancti Pauli, quȩ est sita
l.7 ad radicem montis Gauserii ad orientem, quicquid scilicet habemus et possidemus in toto filo nostro juxta longitudinem et
l.8 latitudinem, terras cultas atque incultas, et vineas, sicut contra termina demonstrabant. Consortes sunt ex una parte
l.9 Guillelmus Rainowardus et heredes sui. Ex alia parte, via publica. Et ex alia parte: Guillelmus Rotbaldus et heredes sui.
l.10 Et ex alia, ipsius montis precipicium. Acta sunt hȩc sollempniter in ȩcclesia sancti Pauli, anno ab incarna-
l.11-to Domino millesimo XCoIIo, indictione XVa, in mense aprili.
l.12 S. Aicardi Guikiramni et filiorum ejus. S. Guillelmi Rainowardi. S. Guillelmi Rotbaldi. S.
l.13 Rostanni Odonis et filiorum ejus. S. Johannis Avinionis.
Responsable
Renault
Comment citer cette notice
Acte n°916 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°916»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte916/. Date de mise à jour : 29/03/12.