Dijon, AD Côte-d'Or, 7 H 22

<< < / > >>

Numéro848

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1101(fiabilité :texte)

LieuLangres(lat :Lingonis in plenaria sinodo)

DiocèseLangres

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche580   mm

Largeur en bas368   mm

AuteurRobert, évêque  de  LANGRES

BénéficiaireAbbaye  de  MOLESMES

Regeste

Robert, évêque de Langres, confirme les possessions de l'église de Molesmes dans le diocèse de Langres.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE SUMMȨ ET INDIVIDUȨ TRINITATIS, PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI, AMEN.
l.2 Cogimur episcopali officio pia religione pollentibus benivola compassione succurrere, et justis postulantium desideriis alacri
l.3 devotione assensum impertire: ex hoc enim magnȩ retributionis premium a Domino speramus, si venerabilia loca conve-
l.4-nienter ordinata, ad meliorem statum per nostram providentiam Domino adjuvante fuerint reformata. Igitur karissime
l.5 semper nobis Roberte cenobii Molismensis abba reverentissime, tua celsitudo a nobis petiit, quatenus omnia illa ecclesiasti-
l.6-ci juris beneficia, quecumque a predecessore nostro bone memorie Raynardo videlicet Lingonensis ȩcclesiȩ episcopo, et a viris
l.7 fidelibus religiosissimo Molismensium conventui pia deliberatione tradita sunt et concessa, queque ex nostra
l.8 [parte] eidem ȩcclesiȩ in nostris temporibus misericorditer largiti sumus, per nostram episcopalem auctoritatem tibi et ȩcclesiȩ tuȩ conscri-
l.9-bi [et] perpetua stabilitate confirmari. Tuis itaque tuorumque justis peticionibus totiusque Lingonensis ȩcclesiȩ
l.10 [fideli et] saniori consilio libenter adquiescens, predia, villas, ecclesias, capellas, decimas, oblationes, sepulturas, seu
l.11 quascumque hujusmodi possessiones alias beneficiarias, sicut in consequentibus scripta et denominata continentur,
l.12 ita salvo jure Lingonensis ȩcclesiȩ, omnia libera et ab omni calumniantium impugnatione absoluta, tibi tuisque in
l.13 perpetuum successoribus donamus, concedimus, et confirmamus. In primis itaque locum ipsum Molismi, fundamentum et caput
l.14 ipsius abbatiȩ; ȩcclesiam Poylliaci caput ejusdem parroechiȩ cum omnibus appendentiis suis; ȩcclesiam beati Desiderii
l.15 infra muros Lingonicȩ urbis, cum appenditiis suis, exceptis militaribus casamentis; ȩcclesiam de Ispielent, cum capella
l.16 Divitis Burgi et ceteris appenditiis; ȩcclesiam de Sommoster cum appenditiis suis; villam quȩ Montion dicitur, cum ȩcclesia et appenditiis ejus; ȩcclesiam de
l.17 Gandelencurte; capellam de Ultramonte; ȩcclesiam de Visigniis; ȩcclesiam Varennarum cum appenditiis suis; ȩcclesiam de Coyfei; capellam
l.18 de Nova Villa; ȩcclesiam de Vico; ȩcclesiam Campaniaci; ȩcclesiam de Stercis; ȩcclesiam Acutimontis; ȩcclesiam de Gislomonte; ȩcclesiam
l.19 de Buxerolis cum appenditiis suis; capellam Calvimontis; ȩcclesiam Agnelli villȩ; ȩcclesiam Boloniȩ; ȩcclesiam Bordonis; ȩcclesiam Sancti Lupi; ȩcclesiam
l.20 de Granceiaco cum appenditiis suis; ȩcclesiam de Campaniaco et de Ostricurte cum appenditiis suis; ȩcclesiam de Yssoia cum appenditiis suis; ȩcclesiam de Mariaco cum appenditiis
l.21 suis; ȩcclesiam de Britignola cum appenditiis suis; ȩcclesiam de Nueriis cum appenditiis suis; ȩcclesiam de Gyvrellis cum appenditiis suis; ȩcclesiam de Viilleio cum appenditiis suis;
l.22 ȩcclesiam de Ulmeto cum appenditiis suis; ȩcclesiam de Vacua Silva cum appenditiis suis; ȩcclesiam de Lenti cum appenditiis suis; ȩcclesiam de Leesma cum appenditiis suis; ȩcclesiam Sancti Benig-
l.23-ni de Bosco cum appenditiis suis; ȩcclesiam de Solengneio; ȩcclesiam sanctȩ Columbȩ cum capella Ville Martini; ȩcclesiam de Marcennaco cum appenditiis suis;
l.24 ȩcclesiam de Bysseio; ȩcclesiam de Juylliaco cum appenditiis suis; ȩcclesiam de Genniaco cum appenditiis suis; ȩcclesiam de Caunaco; capellam Villarii; ȩcclesiam
l.25 Ville Dei cum appenditiis suis; ȩcclesiam Sextenniaci cum appenditiis suis; ȩcclesiam de Noyeriis cum appenditiis suis, et capella ejusdem castri; ȩcclesiam de Niella cum
l.26 appenditiis suis; ȩcclesiam Sancti Aniani de Tornodoro cum omnibus quȩ ad ipsam parroechiam pertinent, et capellam Sancti Petri cum ceteris
l.27 capellis; ȩcclesiam de Colanno cum appenditiis suis; ȩcclesiam de Floegneio cum appenditiis suis; ȩcclesiam Artunnaci cum appenditiis suis; medietatem ȩcclesiȩ
l.28 de Lentagia cum medietate appendiciorum; ecclesiam de Cyresio cum capella ejusdem castri; ȩcclesiam de Frasninis cum appenditiis suis;
l.29 ȩcclesiam de Chailiaco; ȩcclesiam de Villanissa; ȩcclesiam Strichiaci cum appenditiis suis; ȩcclesiam Sicce Fontane; ȩcclesiam Albȩ Petrȩ; ȩcclesiam de
l.30 Malla; ȩcclesiam de Insula sub Barro cum appenditiis suis; ȩcclesiam de Verteolo cum appenditiis suis. [monogramme] [PIA ET CHRISTIANA VITA]
l.31 Horum omnium quecumque superius collegimus ego Robertus Dei gratia Lingonensis episcopus tibi Roberte abba karissime tuisque in posterum successoribus,
l.32 sicut conscripta sunt in hac carta, ita benigne communi ȩcclesiȩ nostrȩ consensu et laude donamus, laudamus, et pontificali
l.33 auctoritate nostra in perpetuum confirmamus, et archidiaconis nostris confirmanda commendamus. Preterea concedimus
l.34 ut in ȩcclesiis vestris sine contradictione aliqua, idoneos sacerdotes vobis liceat querere, et regulariter ponere
l.35 et ordinare. Quicumque hujus nostre institutionis decretum cassare, vel irritare presumpserit, nostre excommunica-
l.36-tioni, et divinȩ animadversioni subjaceat, donec resipiscat, et ad emendationem veniat.
l.37 Ego Robertus Lingonensis episcopus, propria manu, subscripsi. Amauricus decanus subscripsit. Lambertus thesaurarius et archidiaconus subscripsit. Goscelmus archidiaconus subscripsit.
l.38 Hugo archidiaconus subscripsit. Warnerius archidiaconus subscripsit.
l.39 Acta sunt hec Lingonis in plenario sinodo, Paschali Romane sedis pontificium gubernante, Philippo regnante, Roberto
l.40 episcopo Lingonensem ecclesiam regente, Duranno notario dictante, anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo Io,
l.41 indictione nona, epacta XVIII, concurrente Io.
l.42 [sceau].

Bibliographie

LAURENT (J.), Cartulaires de Molesmes, ancien diocèse de Langres (916-1250). Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne, 2 vol., Paris, 1907-1911 (Collection de documents publiés avec le concours des Antiquités de la Côte-d'Or, 1), t. 2, 2, p. 259-261, n° 6.

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°848 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°848»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte848/. Date de mise à jour : 25/11/14.