Dijon, AD Côte-d'Or, 7 H 1638
Numéro827
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1079(fiabilité :texte)
LieuSens(lat :Senonis)
DiocèseLangres
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche237 mm
Largeur en haut278 mm
Largeur en bas286 mm
AuteurRicher, archevêque de SENS
BénéficiaireAbbaye de MOLESMES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 quod ȩcclesiam de Senune quam Herbertus Wifel diu tenuerat, in manu nostra reddidit: nos autem
l.3 ȩcclesiȩ Molismensi, et monachis ecclesie Senunensi servientibus, ejus prece donavimus, ita scilicet ut abbas
l.4 vel prior loci illius sacerdotem eligant idoneum, et ad curam animarum suscipiendam archiepiscopo presentent.
l.5 Et ne aliquando inter monachos et presbiterum lites oriantur de redditibus, statuimus: omnium oblationum
l.6 quȩ ad manum sacerdotis venerint, baptisteriorum, benedictionum perarum, infirmorum visitationum, nuptiarum be-
l.7-nedictionum, purificationum, confessionum, adorate crucis oblationum, divisionum mortuorum, quȩ proprie fiunt
l.8 sacerdoti, medietatem accipiant monachi; quod vero proprie monachis dimissum fuerit, sine parte sacerdotis,
l.9 eorum erit. Omnium sanctorum festivitatis oblatio, et natalis Domini et sancte Marie Purificationis, monachorum erit
l.10 tota. Sacerdos vero sine monachis, totam suscipiet messionem. Et sicut de Senune, est ita et de Villari. Si vero sacer-
l.11-dos de redditibus ad monachos pertinentibus sibi retinere presumpserit, nisi monachis in Senunensi claustro sa-
l.12-tisfecerit, abbas vel monachi archiepiscopo per aliquem significent, et archiepiscopus sacerdotem ante se vocabit, et sacer-
l.13-dos sine alicujus placiti vexatione, aut reddat, aut juret se non habuisse. Hoc siquidem totum,
l.14 ut ratum et inconvulsum permaneat, auctoritate nostra, confirmamus, et sigilli nostri inpressione te-
l.15-stificamur. Huic dono et concessioni adfuerunt presentes: Ilduinus archidiaconus, Theobaudus
l.16 archidiaconus, Simon archidiaconus, Guillelmus archidiaconus, Isembardus archipresbiter, Rodulfus prior.
l.17 Actum est hoc Senonis, anno ab incarnatione Domini MLXXVIIII, indictione secunda, epacta XV,
l.18 concurrente I, donno Urbano summo pontifice, Philippo rege Francorum gubernatore.
l.19 [sceau].
Bibliographie
LAURENT (J.), Cartulaires de Molesmes, ancien diocèse de Langres (916-1250). Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne, 2 vol., Paris, 1907-1911 (Collection de documents publiés avec le concours des Antiquités de la Côte-d'Or, 1), t. 2, 2, p. 471.
Responsable
Renault
Comment citer cette notice
Acte n°827 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°827»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte827/. Date de mise à jour : 25/11/14.