Dijon, AD Côte-d'Or, 1 H 656

<< < / > >>

Numéro816

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date30/06/1033(fiabilité :texte)

LieuRemiremont(lat :monasterio Romarici publice)

DiocèseLangres

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche110   mm

Hauteur à droite78   mm

Largeur en haut407   mm

Largeur en bas504   mm

AuteurGérard, comte  de  METZ

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-BENIGNE  de  DIJON

Regeste

Gérard, comte de Metz, donne à Saint-Bénigne un bien sis à Offrécourt, sur le Mouzon, y compris l'église Notre-Dame. Il se réserve l'avouerie qu'il confie à Gérard.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE PATRIS, ET FILII, ET SPIRITU SANCTI. Omnibus recte credentibus ac sanum sapientibus liquet, provectum perfectionemque justiciȩ salutem quoque animarum permaxime in elemosinarum largitate consistere, Domino in Euvamgelio pronunciante: date elemosinam, et ecce
l.2 omnia munda sunt vobis. Quȩ quamvis multi formiter, a devotione fidelium Cristi menbris inpertiatur, uno tamen modo exibita fructuosior Deoque gratior approbatur, cum scilicet sancta aecclesia quȩ Cristi sponsa esse noscitur, bonorum temporalium nobis ab ipso collatorum munere nostro heres efficitur. Hoc enim
l.3 modo non semel tantum, sed perenniter et in omnibus aetatibus facimus nobis amicos spirituales videlicet ejusdem ecclesiȩ filios de iniquo mammona, qui nos recipiant in eterna tabernacula. Cujus utilitatis respectu, ego Gerardus cum divina opitulante gratia mundanȩ dignitatis multi fulcirer opibus contuli
l.4 Divionensi cenobio gloriosissimi martyris Benigni presentia nobilitato, religionisque monasticȩ statu temporibus nostris famosissimo, hortatu et interpellatione Halinardi abbatis predicte cenobii quoddam juris mei predium a predecessoribus mei hereditaria mihi lege dimissum. De quo quidem voluntas antecessorum meorum
l.5 fuerat ut ad prefatum deveniret locum, sed obstaculo mundanȩ occupationis a nostra usque tempora remansit inperfectum. Perpendens ergo a Deo mihi reservatum hujus beneficentiȩ fructum obtuli Deo sanctoque martyri Benigno pro peccatorum meorum absolutione proque patris mei Adalberti et avunculi Gerardi ani-
l.6-marum salute jam memoratum predium, villam scilicet Vulferei Curtis que sita est in comitatu Solecensi supra flumen quod dicitur Mosuna cum omnibus suis appendiciis: in primis scilicet cum ecclesia in honore Dei Genitricis dicata, servis et ancillis ibi conmanentibus seu alibi dispersis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque
l.7 decursibus, molendinis, cunctis insuper ad predictum alodum interius aut exterius pertinentibus quesitis et inquirendis totum ex integro de mea potestate in jus prefati monasterii rectorumque ejus transfundo, nihil mihi reservans ex omnibus preter advocati tutelam quam retinui propter animȩ meȩ salutem,
l.8 scilicet ut in rebus a me collatis predictus locus semper haberet ex meis heredibus tutorem ac defensorem. Cujus tutele functionem cuidam nostro fideli Gerardo nomine quia vicinior erat tali commendavi tenore, ut in predicto alodo nihil requirat nihil penitus accipiat. Sed si forte contigerit ut humilitas
l.9 hac mansuetudo monacorum in predicta potestate au a suis aut ab extraneis pro aliquo negotio non possit justiciam exigere, si advocatus ab eis fuerit accersitus et legalem de re pro qua agitur exegerit emendationem, ipsius emendationis tertiam a monasterii ministris accipiat partem. Quod presenti cartȩ idcirco inserui ut successorum meo-
l.10-rum industria caveat, ne elemosina nostra alicujus advocati cupiditate depereat. Quod si quis parentum aut heredum meorum huic donationi quod non reor contradicere aliquando temptaverit, Deo sanctoque teste suo Benigno resistente non prevaleat, immo regali camere XXXta auri libras componens prefato monaste-
l.11-rio totidem superadiciat, et nostra donatio inconvulsa stabilisque permaneat. Que publice ac legaliter facta, mea propria manu multorumque virorum illustrium consistit roborata. S. ipsius Gerardi, qui hanc donationem fecit. S. Gunteri. S. Oderrici militis ejus. S. Arnulfi fratris ejus. S. Gerardi.
l.12 S. Teoderici comitis. S. Bosonis. S. Gerardi. S. Cononis. S. Arnulfi. S. Gunteri. S. Azzelini. S. Herberti. Actum monasterio Romarici publice die sabbati, II kl. julii, anno ab incarnatione Domini MXXXIII, anno autem regni Chuonradi imperatoris, anno quoque regni filii ejus, indictione I,
l.13 epacta XVII. In Dei nomine feliciter Amen.
l.14 [sceau].

Bibliographie

CHEVRIER (Georges), CHAUME (Maurice), Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon, prieurés et dépendances des origines à 1300, t. 1 : VIe-Xe siècle, Dijon, 1986, p. 92-94, n° 313.

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°816 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°816»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte816/. Date de mise à jour : 24/11/14.