Reims, AD Marne, 58 H 2
Numéro81
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1080(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche420 mm
Hauteur à droite410 mm
Largeur en bas207 mm
AuteurSesgualo, seigneur de MILLY
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 per manus pauperum suorum reddat, iste secundum dominicam vocem thesaurizat sibi
l.3 thesaurum in cȩlo, et facit sibi amicos de mammona iniquitatis, qui illum recipiant in aeter-
l.4-na tabernacula. Quod ego Sesgualo homo seculari militiȩ deditus salubriter consi-
l.5-derans, pro redemptione animȩ meae do monachis Sancti Martini Majoris Monasterii,
l.6 in quantum eis donare et auctorizare possum altare de Ventiliaco. Dederam quidem
l.7 illud filiȩ meae Aremburgi, quando desponsavi eam cuidam militi nomine Niveloni,
l.8 sed adierunt eam IIIIo, de monachis Sancti Martini, et deprecati sunt eam et maritum ejus,
l.9 ut ipsi auctorizarent Deo et sancto Martino prȩdictum altare, filia vero mea Aremburgis
l.10 et Nivelo vir ejus, partim pro amore meo, magis autem pro animabus suis auctorizaverunt
l.11 libenter donum quod feceram sancto Martino et monachis ejus. Auctorizavit quoque Ermentrudis
l.12 filia Aremburgis filiȩ meae neptis videlicet mea, et Stephanus filius Anscuti maritus ejus.
l.13 Auctorizaverunt etiam alii nepotes mei, filii alterius filiȩ meae, Hugo scilicet de Baselgis
l.14 castro qui habuit inde C solidos et fratres ejus Gervasius et Fulco. De singulis singulorum
l.15 auctoramentis, testes distincte inferius annotantur. Auctoramentum Nivelonis et filiȩ meȩ
l.16 Aremburgis factum est in capella domni Tetbaldi episcopi Suessonensis, ubi etiam precatus est praedictus
l.17 episcopus monachos Sancti Martini, ut ad memoriam hujus rei revestirent se et omnem clerum suum
l.18 de orationibus seniorum Majoris Monasterii, quod et factum est. Similiter et episcopus revestivit per illos qui
l.19 tunc praesentes erant omnes monachos Sancti Martini de orationibus suis et loci sui. Itaque predicti
l.20 auctoramenti testes sunt, episcopus Tetbaldus, Rotbertus decanus, Hugo, G., Hugo presbiter, Hilduinus presbiter,
l.21 Galterius presbiter, Rotbertus diaconus, Rotbertus sacerdos, Rorico, Joscelinus, Thomas, Tezo, Feruinus, Albuinus frater Feruini,
l.22 Ansoldus, Richardus de Oisne, Raimerius, Galterius de Milli, Ricardus, Heccelinus, Rorgo, Girardus famulus,
l.23 Galterius famulus, Gausbertus famulus, Galterius de Arabla, Richardus
l.24 De auctoramento Staephani filii Anscuti et Ermentrudis uxoris ejus, testes sunt: Burchardus filius Alberici,
l.25 Guerricus filius Ilberti, Odardus de Charlet, Hugo vicedominus, Guarnerius homo vicedomini, Rotbertus de Mairamont,
l.26 Olivers filius Rodulfi, Hugo filius Fulcradi, Fulco filius Alberici, Roricus Bornius, Odo filius Gualonis, Odardus filius Anscuti,
l.27 Rotlandus de Lusencei, Ermenguardis uxor Rorici de Chamillei, Hugo filius Haganonis, Ingerandus Anscuti filius,
l.28 Hugo monacus de castro Celso, Gilbertus camerarius monachus, Hugo de Ventiliaco monachus, Rotbertus de Virsone
l.29 De auctoramento Hugonis de Baselgiis castro, et fratrum ejus Gervasii et Fulconis, testes sunt:
l.30 Guido de Castellione, Galcherius et Jacobus filii ejus, Ermengardis femina Guidonis, Guiterius,
l.31 Rotgerius. Feruinus, Galterius, Hugo la Pipa, Hubaldus, Rainaldus presbiter, Ebrardus, Rotbertus,
l.32 Johannes frater Feruini, Tetbaldus, Rodulfus, Hermandus.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°81 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°81»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte81/. Date de mise à jour : 29/03/12.