Troyes, AD Aube, 6 H 39

<< < / > >>

Numéro766

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date04/04/1117(fiabilité :texte)

LieuBénévent(lat :Beneventi)

DiocèseTroyes

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche595   mm

Largeur en haut348   mm

Largeur en bas330   mm

AuteurPape Pascal II

BénéficiaireAbbaye  de  MONTIERAMEY

Regeste

Pascal II, pape, confirme les possessions du monastère de Montiéramey.

Texte

l.1 PASCHALIS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTO FILIO GUALTERIO, ABBATI MONASTERII SANCTORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI, IN DERVO, QUOD
l.2 Arremari dicitur ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum. Pie postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis
l.3 sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolice portum confugiens ejus tuitionem
l.4 devotione debita requisivit, nos supplicationi tuȩ clementer annuimus et beatorum apostolorum Petri et Pauli Dervense sive Arremarense monasterium cui Deo auctore
l.5 presides, et tam ei adjacentem villam quam cetera omnia ad ipsum pertinentia sub tutelam apostolicȩ sedis excipimus. Per presentis enim privilegii paginam apostolica
l.6 auctoritate statuimus, ut quaecumque bona, quascumque possessiones idem monasterium, in presenti Xa indictione, concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium,
l.7 vel aliis justis modis possidet, et quaecumque in futurum, largiente Deo, juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus
l.8 haec propriis duximus nominibus annotanda: cappellam Sanctȩ Mariae inipsa monasterii villa, in villa Mosterello cappellam sanctorum confessorum Egidii atque Victoris, in Magno
l.9 Magsnillo cappellam Sancte Andreȩ cum decimis et omnibus pertinentiis earum quarum videlicet ipsum monasterium caput est, sine paratis et sine omni exactione
l.10 pontificali, apud oppidum Cappas ecclesiam Sancti Lupi, Sancti Johannis Baptistȩ, et cappellam Sanctȩ Mariȩ cum decimis et omnibus pertinentiis earum, in civitate Trecorum
l.11 aecclesiam beati Johannis, cappellam Sanctȩ Mariȩ Deauratȩ, extra civitatem aecclesiam Sancti Martini de areis, cappellam Sanctȩ Juliȩ cum decimis et pertinentiis earum, aecclesiam
l.12 Sanctȩ Mariȩ de Curte Argentea cum decimis et pertinentiis suis, aecclesiam Sancti Martini de Ruliaco cum decimis et pertinentiis suis, aecclesiam sanctorum Gervasii et Protasii de Angledura cum decimis
l.13 et pertinentiis suis, aecclesiam Sancti Mauricii de Novigento cum decimis et pertinentiis suis, aecclesiam Sancte Teodosiae super Albam fluvium, aecclesiam Sancti Martini de Domno Martino, aecclesiam beati
l.14 Petri de Dervo, cappellam Sancte Mariae de Henfredi exarto, aecclesiam Sancti Michahelis de Buris cum decimis et omnibus pertinentiis earum. In episcopatu Lingonensi: aecclesiam Sancte Mariȩ apud
l.15 Insulam in pago Barrensi sine omni exactione episcopali, aecclesiam Sancti Remigii de Sumfonz cum decimis et pertinentiis earum, capellam Sancti Laurentii de Fredivalle, apud Longum
l.16 Pratum aecclesias duas in honore beati Petri cum decimis et pertinentiis earum, apud Videliacum aecclesiam Sancti Laurentii cum decimis et pertinentiis suis, aecclesiam Sancti Victoris martyris
l.17 de Chirriviaco, cappellam Sancti Victoris de Viveriis, cappellam Sancti Sulpicii de Lentilio cum decimis et pertinentiis earum, aecclesiam Sancte Mariȩ de Gualluart, aecclesiam Sanctȩ
l.18 Mariȩ de Pargas, aecclesiam Sancti Johannis de Cadussia, aecclesiam Sancte Columbȩ, aecclesiam Sancte Mariȩ de Cooperta Fontana cum decimis et pertinentiis earum, monasterium Sancti Salvatoris quod
l.19 Alfa dicitur cum dignitate sua et sine omni exactione pontificali, aecclesiam Sancti Petri que ejusdem monasterii parochia est, aecclesiam Sancti Martini de Pomeio, aecclesiam de Achiaco
l.20 cum decimis et pertinentiis earum. In episcopatu Eduensi: aecclesiam Sancti Mauricii de Bez, aecclesiam Sancti Cassiani de Saviniaco cum decimis et pertinentiis earum. In episcopatu Bisuntino:
l.21 aecclesiam Sancti Martini de Tinciaco, aecclesiam Sancte Mariae de Calmis, aecclesiam Sancti Leodegarii de Brusiliaco, aecclesiam Sancti Desiderii de Barz, aecclesiam Sancti Benigni de Novavilla, aecclesiam
l.22 Sancti Petri de Sarmagiis, aecclesiam Sancte Mariae et Sancti Johannis de Salnez, aecclesiam Sancte Mariȩ de Campellis cum decimis et pertinentiis earum. Decernimus ergo ut nulli omnino
l.23 hominum liceat idem monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre aut ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia
l.24 integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Illam sane veterem consuetudinem ratam apud vos servari censemus
l.25 ne mulieres monasterii ambitum ingrediantur. Si qua igitur in futurum aecclesiastica secularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire
l.26 temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de
l.27 perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat.
l.28 Cunctis autem supradicto monasterio justa servantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant,
l.29 et apud districtum judicem premia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
l.30 [rota] Ego Paschalis, catholicȩ ecclesiȩ episcopus subscripsi [benevalete].
l.31 Datum Beneventi, per manum Johannis sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, II nonas aprilis, indictione Xa, incarnationis dominicȩ anno MoCXoVIIo, pontificatus autem
l.32 domni Paschalis secundi papȩ anno XVIIIo.
l.33 [sceau].

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 6550.

LALORE (Charles), Cartulaire de l'abbaye de Montiéramey, Paris-Troyes, 1890 (Collection des principaux cartulaires du diocèse de Troyes, 7), p. 32-36, n° 20.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°766 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°766»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte766/. Date de mise à jour : 29/03/12.