Troyes, AD Aube, 63 H

<< < / > >>

Numéro764

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date1099(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseLyon

RégionFranche-Comté

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche155   mm

Hauteur à droite161   mm

Largeur en bas305   mm

AuteurRobert, évêque  de  LANGRES

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-CLAUDE

Regeste

Robert, évêque de Langres, confirme aux moines de Saint-Oyen de Joux (Saint-Claude), à leur demande, la possession de l'église Saint-Étienne et Sainte-Germaine du Mont (Bar-sur-Aube), sous réserve des droits de l'église de Langres.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS, PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI.
l.2 Quoniam consuetudinarium est et a predecessoribus nostris ad nos usque perductum, ut ea que rata et indissolubilia teneri vellent, fideli
l.3 litterarum custodiȩ commendarent, nos eandem racionem tenentes quȩ infra scripta sunt ne quamdoquȩ oblivione
l.4 delerentur, litteris commendare studuimus. Ego igitur Robertus sanctȩ Dei ȩcclesiȩ Lingonensis episcopus, precibus abbatis Sancti
l.5 Eugendi monachorumque ipsius congregationis admonitus atque rogatus, aecclesiam Sancti Stephani prothomartiris et
l.6 beatȩ GERMANE virginis de Monte, consilio Lingonensis cleri necnon abbate Molundensi laudante, omnibusque sibi
l.7 commissis monachis qui hec diu calumniaverant pariter conlaudantibus, primissis Sancti Eugentii fratribus concedo pos-
l.8-sidendam cum omnibus beneficiis sibi pertinentibus. Ut salvum et integrum in ea perseveret jus Lingonensis
l.9 ȩcclesiȩ, retinemus suis scilicet temporibus paratas et eulogias, archidiacono quoque atque archiprebitero debita
l.10 servicia. Illud etiam precipue adjungimus quod si pro aliqua facta injuria bannum episcopalem audierint, neque capel-
l.11-lanus neque monachi inibi presumant celebrare officium. Quicumque igitur hoc donum infringere presumpse-
l.12-serit, non tantum Dei iram incurrat, verum etiam nostri vinculo anathematis subjaceat, donec de presumptione facta
l.13 digne satisfaciat. Facta sunt hec, Urbano papa existente, Philippo rege regnante, Rotberto episcopante, Odol-
l.14-rico dictante. Signum Amaudrici. Signum Gocelmi archidiaconi. Signum Lamberti archidiaconi. Signum Nergaudi archidiaconi.
l.15 Signum Hugonis archidiaconi. Signum Warnerii archidiaconi.

Bibliographie

D'ARBOIS DE JUBAINVILLE (Henri), Histoire de Bar-sur-Aube, Paris-Troyes, 1859, p. 138-139.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°764 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°764»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte764/. Date de mise à jour : 29/03/12.