Troyes, AD Aube, 4bis H 8
Numéro761
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date02/04/1104(fiabilité :édition)
LieuTroyes(lat :Augusta Trecorum civitate)
DiocèseTroyes
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche445 mm
Hauteur à droite440 mm
Largeur en haut410 mm
Largeur en bas450 mm
AuteurHugues, comte de TROYES
BénéficiaireAbbaye de SAINT-LOUP de TROYES
Regeste
Texte
l.2 et eorumdem Deo medicante evasionem, perpendens me in pluribus divinam gratiam offendisse penamque predictam peccatis meis exigentibus me juste promeritum attendens,
l.3 longe majorem promeruisse de collato mihi beneficio a domini benignitate videlicet de reddita michi sanitate, proposui in conferendis beneficiis aliquibus aecclesiis domino
l.4 gratias reddere. Et quia bonum desiderium letus debet comitari exitus, testante beato Augustino qui dominum orat ut bonis principiis meliores adjungantur
l.5 exitus, quod in interiori meo votis disposueram exybui effectibus. Dedi igitur ecclesie beati Lupi Trecensis monasterii libertatem domorum canonicarum,
l.6 videlicet ut nemo presumat deimceps eas violare propter furem ibidem repertum nec aliquo modo exthrahere ipsum, sed liberum permittere in manu atque nutu
l.7 canonicorum nec accipere mensuram vini sive annone quamvis falsam ibidem neque inde extrahere aliquid violentia nec etiam fugitivum aliquem. Servientes
l.8 etiam qui vivent de proprio victu canonicorum ita liberos efficio ut etiam si mercatores fuerint, nullam prorsus michi vel meis faciant consuetudinem et nullum
l.9 pro mercatura solvant teloneum. Quod si forte clamor fiat de aliquibus predictorum servientium, nemini respondeant neque in jus veniant, nisi ammonitione cano-
l.10-nicorum. Quid plura? Nullum prorsus michi vel meis faciant servitium. Preterea tres servientes qui custodiunt commune bonum canonicorum, videlicet
l.11 cellerarius et custos horrei atque major eadem prorsus libertate, que data est, predictis servientibus a me donantur et de quocumque officio vivant
l.12 nullum teloneum, nulla prorsus consuetudo michi vel meis ab eis persolvatur. Huis rei testes sunt: Filipus episcopus, Rainaldus prepositus, Girardus, Petrus,
l.13 Gocelmus, Drogo, Anselmus, archidiaconi. Goffridus dapifer, Guido de Vangeruco, Gaulcherius de Firmitate, et ex parte comittis adfuerunt testes
l.14 hujus rei: Otthrannus filius dapiferis Gaufridi, et Bovo cognatus ejus filius Hemiline, et Pontius de Mariaco, et Andreas de Baldemento, et Rainerus de Castellio-
l.15-ne. Preterea de famulis ejus: Deodatus prepositus de Barro super Albam, et Vualbertus de eodem castro, et Martinus Precovini.
l.16 Acta sunt hec augusta Trecorum civitate, IIII nonas aprilis, ubi plurimorum episcoporum et abatum concilium, presidente Richardo Albanensi episcopo apostolice sedis legato,
l.17 celebrabatur, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo III, regnante Philipo Francorum rege. Signum Hu[croix]gonis comitis. [croix] Signum G. ejusdem ȩcclesie prepositi.
l.18 [sceau] Ee et in recitatione harum literarum atque confirmatione coram comite adfuere in utraque parte Drogo miles
l.19 qui connominatur Hurupellis, Aubricus Vitriacensis, Gislibertus, Lanbertus, Leobaudus, Grimodus prepositus vice-
l.20-comitis, Johannes filius Rideri, Seimerus viator, Tebaudus Bonellus, Vuandebertus, Vuicelinus prepositus comi-
l.21-tis, Robertus cubicularius, Eodadus pincerna, Giradus prepositus Sancti Lupi, Vualterus Belvacensis, Vualterus
l.22 nepos ejus, Letaudus, Vualterus nepos Milonis Parvi, histi fuere canonici. De servis ecclesie: Bauduinus, Euisbertus, Rainardus.
Notes
Bibliographie
LALORE (Charles), Cartulaire de l'abbaye de Saint-Loup de Troyes, Paris, 1875, p. 14-16, n° 4.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°761 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°761»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte761/. Date de mise à jour : 29/03/12.