Troyes, AD Aube, 63 H
Numéro760
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1091(fiabilité :texte)
LieuLangres(lat :Lingonis)
DiocèseLyon
RégionFranche-Comté
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche506 mm
Hauteur à droite505 mm
Largeur en haut370 mm
Largeur en bas380 mm
AuteurRobert, évêque de LANGRES
BénéficiaireAbbaye de SAINT-CLAUDE
Regeste
Texte
l.2-nensis ecclesiȩ episcopus, monasterio Sancti EUGENDI ejusque venerabili abbati HUNALDO et fratribus ibidem Deo servientibus, ecclesiam quȩ
l.3 dicitur Sanctȩ Germanȩ in honore sancti Stephani prothomartyris dedicatam, in veteri castro Barri quod situm est super fluvium
l.4 qui vocatur Alba fundatam cum omnibus appendiciis suis Lingonensis cleri consilio jure perpetuo tradidi possidendam.
l.5 Quod quia omnino inconcussum de cetero permanere volui, abbate Molundensi omnibusque sibi commissis monachis placite
l.6 pariterque laudantibus, hanc donationem quod ipsi diu calumniaverant facere procuravi. Salvum vero et integrum jus
l.7 Lingonensis ecclesiȩ in eadem ecclesia ut scilicet paratȩ et elogiȩ suis temporibus reddantur nobis nostrisque successoribus
l.8 retinui, archidiacono quoque et archipresbitero debita servicia inpendi bannum episcopale tam a monachis quam
l.9 ab eorum capellanis statui per omnia inviolabiliter observari. Quicumque igitur hoc donum infringere presumpserit
l.10 et Dei iram incurrat et nostri vinculo anathematis subjaceat donec de presumptione facta digne satisfaciat.
l.11 Hȩc itaque ne succiduis temporibus aliqua oblivione deleantur, litteris commendari precepi quas per manus ecclesiȩ
l.12 vestrȩ procerum confirmari et eorum signis nominum juxta antiquorum consuetudinem volui roborari. Signum Amalrici de-
l.13-cani. Signum Gocelmi archidiaconi. Signum Lamberti archidiaconi. Signum Nergaudi archidiaconi. Signum Hugonis archidiaconi. Signum Warnerii archidiaconi.
l.14 Acta sunt hȩc Lingonis, anno ab incarnatione Domini millesimo XCoIo, indictione XIIII, anno donni URBANI
l.15 papȩ secundi IIIo, regnante Philippo rege anno XXXoIIIo, pontificatus donni ROBERTI anno VIIII, Stephano
l.16 existente cancellario.
l.17 [monogramme] [chrisme] [monogramme].
l.18 [sceau].
Bibliographie
D'ARBOIS DE JUBAINVILLE (Henri), Histoire de Bar-sur-Aube, Paris-Troyes, 1859, p. 139-140.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°760 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°760»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte760/. Date de mise à jour : 29/03/12.