Troyes, AD Aube, 63 H
Numéro759
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1076(fiabilité :texte)
Lieunon identifié, au pont de la Marne(lat :Furunculis ad pontem Materne fluvii)
DiocèseLyon
RégionFranche-Comté
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche162 mm
Hauteur à droite165 mm
Largeur en haut160 mm
Largeur en bas167 mm
AuteurThibaud III, comte de BLOIS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-CLAUDE
Regeste
Texte
l.2 multipliciter vacillat atque per quasdam innumeras varietates mundana
l.3 forma deffectum et interitum sui quodam modo pretendit, dignum est atque
l.4 competens ut rerum transitoriarum appetitus vitetur et illarum que
l.5 permanent omnibus modis exoptetur ac amplectatur facultas. Ut ergo
l.6 earum mihi jocundissimam portionem preparare possem, tantique boni heres
l.7 quandoque existerem. Notum sit omnibus tam posteris quam modernis
l.8 quod ego Teubaldus comes, petitioni domni Symonis comitis acqui-
l.9-escens, laudavi ut quicquid in terra Barrensi comes Notcherius
l.10 et Rodulphus et Symon comes omnesque sue progeniei beato
l.11 Augendo jurensi dedissent vel daturi essent, totum idem sanctus
l.12 in perpetuum absque calumnia meo concessu optineat atque uxore mea
l.13 filiisque meis id ipsum volentibus ac laudantibus pacifice in sempiternum
l.14 possideat. Actum est hoc Furunculis, ad pontem Materne fluvii,
l.15 anno incarnati Verbi millesimo septuagesimo VI, inditione
l.16 VX, regni autem domni Philippi VIIIX. Hanc concessionem lau-
l.17-davit et corroboravit Aurelianis filius ejus domnus Stephanus.
l.18 Signum Ugonis monachi. Signum Girardi presbiteri. Signum Vuidonis de Vuagunri.
l.19 Signum Ausculfi.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°759 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°759»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte759/. Date de mise à jour : 29/03/12.