Auxerre, AD Yonne, H 235
Numéro729
Fiabilité de l'actedouteux
Genrecharte
Date04/1063(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseSens
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche315 mm
Hauteur à droite290 mm
Largeur en haut450 mm
Largeur en bas539 mm
AuteurRicher, archevêque de SENS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-PIERRE-LE-VIF de SENS
Regeste
Texte
l.2-tis vitȩ curricula salubrius transigenda, et ad future beatitatis premia facilius obtinenda non dubitamus. Comperiat igitur omnium fidelium sanctae Dei aecclesiae nostrorumque presentium ac futurorum
l.3 sollertia quia karissimus nobis abbas sancti PETRI et sancti Saviniani, primi patronis nostri nomine GERBERTUS, et omnis ejusdem loci monachorum cȩtus nostram accedens adiit humiliter presentiam pos-
l.4-tulans sibi ut illud consilium daremus de villa que vocatur Ciconias cum appendiciis suis et aecclesia que in eadem villa sita est in pago scilicet Senoniensi. Nam priscorum ob incuria patrum fun-
l.5-ditus isdem ammiserat sancti PETRI locus et ob id cotidiane peticioni eorum libenter aures accommodavimus. De hoc siquidem quod michi contigebat ex antecessorum meorum jure vel patris matrisque
l.6 meae hereditate dedi, quibusdam meis heredibus pro deliberatione ejusdem ville cum adibitis muneribus timens deum cogitans de aeterna retributione ut michi dominus Deus in futurum aliquid de
l.7 peccatis meis minuere dignaretur et maxime pro remedio animarum antecessorum meorum quorum corpora in ipso loco fore cumprobantur tumulata. Ea igitur ratione sic fieri decretavi ut perpe-
l.8-tualiter possideat sancti Petri locus per futuras temporum successiones aecclesiam scilicet et villam cum reliquis appendiciis sicuti supra taxavimus. Postulavit item exorans prenominatus abbas cum monachis
l.9 ut canonica auctoritate confirmarem antecessoris mei donni Sevuini bonȩ memoriȩ [croix] quoddam adnotatum litteris optabile preceptum quod fecit firmans Deo et sancto Petro, sanctoque Saviniano, de sinodis et
l.10 circadiis duarum aecclesiarum scilicet Ausonis, et Naudi, et de ipsarum altaribus, quod et libenter adimplere studui. Iterum et circadiam de altare sancti Martini quod situm est in villa que dicitur
l.11 Baviacus, quam dedit Deo sanctoque, PETRO, donnus meus antecessor Mainardus, similiter committo absque ulla consuetudine, ipso tamen tenore ut per singulos annos solvant de ipso altare denarios
l.12 VIIII, in primam sinodum post pascha, et novem in alia que celebratur KL. SEPTEMBRIS. Similiter trado ad stipendia monachorum ipsius loci quandam particulam de alodo meo qui conjacet in villa que dicitur Planciacus
l.13 idem quartarios III de vinea, et arpennum I et dimidium de prato. Deprecantes item prefati monachi et abbas ut ex ratione thesauri sanctȩ Mariȩ et sancti Stephani, quandam feminam concederem Deo et sancto Petro, et
l.14 primo antecessori nostro glorioso SAVINIANO, quȩ vocatur Rainburgis cum omnibus infantibus qui ex illa nati fuerint. Tactus itaque divino nutu et ab ipso abbate et a cunctis fratribus suscepta sanctȩ absolutionis
l.15 benedictione intervenientibus donno preposito et archidiacono Gausberto, et Fulcherio archipresbitero et canonico, et Odone presbitero et canonico cum aliis quampluribus nostris fidelibus istud exorantibus ob amore
l.16 ejusdem beati Petri cujus sacratissima limina adiens expetere volebam adquievi eorum vocibus, et perpetualiter concedens, ut suprataxatum est dedi eam cum omnibus infantibus qui ex ea nati fuerint,
l.17 Deo et beatis apostolis PETRO, et PAULO, et presuli nostro primo Saviniano, atque insigni martiri Serotino. De hoc igitur et de supranominatis causis quas propter amorem Dei et nostre mercedis agmentum eidem aecclesiae
l.18 sancti PETRI et monachis ibi per omnium temporum successiones Deo deservientibus plena auctoritate has litteras confirmamus, et vinculo anatematis calumpniatores coligamus. Nostros vero qui futuri sunt successores
l.19 exoramus ut hanc donacionem nostram firmam et inviolabilem teneant. S. Ego in Dei nomine Richerius archiepiscopus hujus violatorem privilegii anathematizo. S. Hulduinus archidiaconus. S. Gausbertus archidia-
l.20-conus et prepositus. S. Harduinus archidiaconus. S. Odo archidiaconus. S. Fulcherius archipresbiter. S. Archenfredus archipresbiter. S. Herbertus archipresbiter.
l.21 Iterum ego Richerius archiepiscopus trado ad stipendia fratrum sancti Petri et sancti Saviniani, alodum meum qui est juxta villam quȩ vocatur Vogradus.
l.22 Data mense aprilio regnante Philippo rege anno tercio. S. Bernuinus archidiaconus et cancellarius scripsit. [sceau].
Bibliographie
QUANTIN (M.), Cartulaire général de l'Yonne, 2 vol., Auxerre, 1854-1860, t. 1, p. 184-186, n° 96.
COURTOIS (Michèle), DUCHENNE (Marie-Christine), PARISSE (Michel), Actes originaux conservés dans le département de l'Yonne, Nancy : Presses universitaires de Nancy, 1989, (Diplomatica : Textes et études ; 1), p. 66-68, n° 16.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°729 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°729»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte729/. Date de mise à jour : 29/03/12.