Limoges, AD Haute-Vienne, 6 H 8

<< < / > >>

Numéro644

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date866(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseLimoges

RégionLimousin

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche760   mm

Largeur en bas465   mm

AuteurConcile  de  SOISSONS

BénéficiaireAbbaye  de  SOLIGNAC

Regeste

Les évêques réunis en concile à Soissons confirment les biens, la protection et les privilèges de l'abbaye de Solignac.

Texte

l.1 CUM ECCLESIARUM OMNIUM PRAEDIA, BONORUM HOMINUM STUDIIS ET VOTIS SALUBRIBUS SINGULA SINGULIS TITULIS CONDONATA PRIVILEGI[IS propriis egeant roboranda],
l.2 tanto firmius a sȩculari cupiditate credimus esse et specialius praemunita, quanto majori ecclesiasticȩ dignitatis, saecularisque potentiȩ, fuerint modis omnibus auctor[itate firmata. Igitur anno incarnationis]
l.3 domini nostri Jhesu Christi DCCCLXVI, indictione XIIII, regni autem domni Karoli regis XXVI, dum apud urbem Suessionicam jubente Nichalao urbis Romae pontifi[ce, synodus ex diversis Galliae, Neustriae,]
l.4 atque Aquitaniȩ episcopis confluentibus, XV kalendarum septembrium haberetur, ibique per consilia episcoporum, qui ex diversis regnorum partibus advenerant, ea quae in ecclesiasticis ordi[nibus constare videbantur, subtiliter trac]tarentur,
l.5 jussit magna synodus communi tractatu perquirere, qualiter omnis ordo ecclesiasticus in divinis cultibus ageretur, et quomodo actum ministraretur. [Talibus ergo dum regia claritudo]
l.6 cum summi ordinis sacerdotibus invigilans deserviret, seseque ad exaltationem ac reparationem in quibusdam membris ecclesiȩ piis studiis mancipatus ac[cingeret, venit quiddam abba vene]-
l.7-rabilis, Bernardus nominȩ, ex monasterio Sollempniaco nuncupato, regiam clementiam, et synodalem adiens pietatem, pro privilegiis ipsi monasterio im[petrandis, quibus sub tuitione regia]
l.8 atque apostolica et synodali defensione perpetuo muniretur. Talia ergo dum sibi suisque fratribus concedenda humiliter postularet, innotuit regiȩ dignitati, [nostraeque synodo residenti qualiter]
l.9 vir venerabilis atque beatissimus Elegius Viromandensis ecclesiȩ episcopus, amore supernȩ hereditatis accensus, coenobium ipsum in Limovicino rure, quod Sollempnia[cus vocatur, in honore omnipotentis]
l.10 Dei, et veneratione beatorum apostolorum Petri et Pauli, ac martyrum Dionysii et sociorum ejus, Crispini atque Crispiniani, necnon et Pancratii, seu et confessorum, [Martini, Hilarii, Medardi, Remigii,]
l.11 et Germani, suo opere aedificare sategit, monachosque ibidem instituit, qui et divinam in eodem loco exercerent militiam, et pro ecclesiȩ totius statu supernam im[plorare decertarent clementiam,]
l.12 et quomodo per testamentum firmissimum propria sanctissimaque sua manu, atque aliorum, qui in suo testamento releguntur, episcoporum sanctorum, corroboravit devotissime atque p[romptissime voluntate, idem]
l.13 monasterium monachis in eodem degentibus, ac successoribus eorum inventuris generationibus jure tradidit ecclesiastico, necnon et hereditario. Eo vid[elicet tenore, quatinus sub tuiti]-
l.14-one, atque quem trito sermone mundeburde vocant, Dagoberti regis, qui tunc temporis apicem regni tenebat, et successorum ejus, sine aliqua contradictione, [sive aliquorum hominum]
l.15 infestatione, in facultatibus eorum viverent, et normam sancti Benedicti inviolabiliter tenerent : et quomodo Deo dilectus isdem rex Dagobertus, cognitis viri sanctissimi ejusdem episcopi [Elegii]
l.16 studiis, praefatum monasterium, cum omnibus rebus juste et legaliter ad se pertinentibus, tam sui donatione quam etiam bonorum hominum collatione, per auctor[itatatem prec]epti sui prop[rio abbati,]
l.17 atque monachis in eodem monasterio degentibus, secundum morem praedecessorum fidelium regum, libentissime confirmavit. His igitur omnibus abb[atis venerabilis r]elation[e Bernardi]
l.18 regiȩ potestati ac synodali concilio cognitis, optinuit ipsius abbatis devotissima et veneranda praecatio, apud ejus synodique sublimem clemen[tiam, ut nostra praesen]ti at[que]
l.19 inviolabili innovatione, quoniam Nortmannorum crudelitate crassante priora instrumenta incendio fuerant concremata, hujus praedictȩ firm[itatis stabilitas m]uniret[ur].
l.20 Residentibus ergo nobis apud urbem superius memoratam, atque de reipublicȩ utilitate tractantibus, praemissi abbatis Bernardi petitione[m super innovand]um praedic[to]
l.21 monast[erio] privilegium humili et digna suggestione accepimus. Cujus piis petitionibus simul cum regis sublimi clementia annuentes, hoc praesen[s privilegium in h]onore Dei [om]-
l.22-nipote[ntis, et] veneratione eorumdem sanctorum, adjecta regiȩ praesidentiae auctoritate decrevimus roborandum, et sicut sequentia manifestant subscriptione [propria confirmandu]m.
l.23 Quatin[us hinc in]de et regali munificentia et auctoritate episcopali convenienter munitum, praesentibus futurisque temporibus valeat inviolabiliter permaner[e illaesum. Et interp]osita
l.24 [obtestatio]ne per virtutem sanctae crucis, et sanctorum ipso monasterio quiescentium, ut eundem locum a tam sanctissimo viro constructum, nec sibi aliter nisi tutela [defensionis ac tuitionis
l.25 reges] usurpent, nec cuiquam clericorum canonici habitus, aut laicorum, quod absit, eum attribuant ; sed sub tutela suȩ defensionis, cum proprio, ut dictu[m est, ex ipso monasterio]
l.26 et regulari abbate sibi retineant : monachosque in eodem loco degentes sub alis suȩ protectionis quietos esse permittant, et Deo secundum auctoritatem et [regulam sancti Benedicti militare],
l.27 et pro statu universalis ecclesiȩ enixius obsecrare concedant. Decedentibus quippe quibuscumque abbatibus successorem ex eodem loco sibi liceat eligere, [et sibi regulariter instituere.
l.28 Si quis v]ero, quod absit, hujus privilegii destructor, aut in ejus destructione, fraudulentus violator in posterum emerserit, salutem propri[am negligens, aliorumque salutem persequens,
l.29 regiae majesta]tis reus existat, atque hujus concilii, quorum subscriptione roboratum videtur, vinculo anathematis, nisi hac cor[rexerit, sustineat].
l.30 Vulfadus, etsi indignus, gratia tamen Dei sanctae metropolis Biturigensis ecclesiae episcopus, subscripsi. [colonne1] [chrisme] Frotarius Burdigalensis ecclesiae episcopus subscripsi. [chrisme] REMIGIUS LUCDUNENSIS ARCHIEPISCOPUS S[UBSCRIPS]I. [chrisme] Hincmarus sanctae metropolis ecclesiae Remorum episcopus s[ubscripsi]. [croix] ROTHADUS HUMILIS SUESSIONIS ECCLESIȨ EPISCOPUS S[UBSCRIPSI]. [croix] Vuenilo sanctae matris ecclesiȩ Rotumagensis archiepiscopus s[ubscripsi]. [chrisme] HERARDUS TURONICE METROPOLIS ARCHIEPISCOPUS SUBSCRIPSI. [chrisme] EGIL SENONENSIS ECC[LESIȨ ARCHIEPISCOPUS] S[UBSCRIPSI]. [chrisme] AGIUS HUMILIS AURELIANORUM EPISCOPUS S[UBSCRIPSI]. AENEAS PARISIENSIS EPISCOPUS S[UBSCRIPSI]. [chrisme] GISLEBERTUS HUMILIS KARNUTENSIS EPISCOPUS S[UBSCRIPSI]. [croix] Hildebrandus Sagensis ecclesiae episcopus s[ubscripsi]. [croix] ERKAMBERTUS GRATIA DEI BAIOACENSIS ECCLESIȨ EPISCOPUS S[UBSCRIPSI]. [chrisme] Fulchricus indignus episcopus Augustȩ Tricorum s[ubscripsi]. [chrisme] Odo Belvacensis ecclesiae episcopus s[ubscripsi] s[ubscripsi]. [croix] HUNTFREDUS HUMILIS MORINENSIS ECCLESIAE EPISCOPUS S[UBSCRIPSI]. [chrisme] HILDUINUS EBROCENSIS EPISCOPUS S[UBSCRIPSI]. [colonne2] [croix] SIGO INDIGNUS EPISCOPUS S[UBSCRIPSI]. [chrisme] RAINELMUS VERMANDENSIS ECCLESIȨ EPISCOPUS S[UBSCRIPSI]. [croix] ALDO LIMOVICE SEDIS INDIGNUS EPISCOPUS S[UBSCRIPSI]. [croix] HILDEGARIUS MELDENSIS ECCLESIAE EPISCOPUS S[UBSCRIPSI]. [chrisme] Isaac sanctae Lingonis ecclesiae episcopus s[ubscripsi]. [chrisme] Erchenraus Catala[u]nensis ecclesiae episcopus s[ubscripsi]. Bernaldus Maticensis sanctae sedis episcopus s[ubscripsi]. [chrisme] LIUDO HEDUENSIS EPISCOPUS S[UBSCRIPSI]. [chrisme] Hincmarus Laudune[n]sis ecclesiȩ episcopus s[ubscripsi]. [chrisme] Rotbertus Cenomenice urbis episcopus huic privilegio s[ubscripsi]. HELIAS EQUOALISENORUM EPISCOPUS CONSENTIENDO S[UBSCRIPSI]. Harduinus Valavensis urbis ecclesiȩ episcopus huic privilegio s[ubscripsi]. [chrisme] ACTARDUS N[AMNETENSIS] EPISCOPUS HUIC DECRETI PRIVILEGIO S[UBSCRIPSI]. [croix] Girbaldus Cavilonensis episcopus s[ubscripsi]. [chrisme] Johannes Camaracensis e[piscopus huic privilegio subscripsi]. [chrisme] Seginandus Constantinensis episcopus s[ubscripsi].

Bibliographie

MANSI (Gian Domenico), Sacrorum conciliorum nova et amplissima collectio, 31 vol., Florence, 1759-1798, t. 15, col. 735-738, n° 10.

LECLER (A.), Chronique du monastère de Saint-Pierre de Solignac, in Bulletin de la Société archéologique et historique du Limousin, 43 (1895), p. 179, p. 633-636.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°644 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°644»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte644/. Date de mise à jour : 29/03/12.