Limoges, AD Haute-Vienne, 6 H 8

<< < / > >>

Numéro640

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date24/07/817(fiabilité :édition)

LieuAix-la-Chapelle(lat :Aquisgrani palatio regio)

DiocèseLimoges

RégionLimousin

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche510   mm

Hauteur à droite492   mm

Largeur en haut690   mm

Largeur en bas685   mm

AuteurEmpereur Louis le Pieux

BénéficiaireAbbaye  de  SOLIGNAC

Regeste

Louis le Pieux, empereur, confirme à l'abbaye de Solignac l'immunité et la protection accordées par ses prédécesseurs.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE DOMINI DEI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI. HLUDOVUICUS DIVINA ORDINANTE PROVIDENTIA IMPERATOR AUGUSTUS. CUM LOCIS DIVINO CULTUI MANCIPATIS OB DIVINAE SERVITATIS AMOREM OPEM CONGRUAM FERIMUS, ET REGIUM MOREM DECENTER IMPLEMUS,
l.2 id nobis profuturum ad ȩternae remunerationis prȩmia capessenda veraciter credimus. Notum igitur esse volumus cunctis fidelibus nostris tam prȩsentibus quam et futuris, seu etiam successoribus nostris fidelibus sanctae Dei ecclesiae quia adiens serenitatem culminis nostri venerabilis vir Agiulfus abba ex monasterio quod dicitur Sollemniacus quod sit Elegius in honore sancti Petri et ceterorum sanctorum construxit,
l.3 gestans in manibus inmunitatem avi nostri Pippini regis necnon domni et genitoris nostri Caroli bonae memoriae magni imperatoris, in qua continebatur insertum qualiter ipsi prȩfatum monasterium propter divinum amorem et reverentiam divini cultus semper sub plenissima defensione consistere et ab omni publica functione et judiciaria exactione inmunem liberumque
l.4 reddidissent. Quod munus eidem monasterio exhibitum Deo annuente inviolabiliter actenus constat esse conservatum. Pro firmitatis namque studio hujuscemodi [beneficium erga prefatum] venerabile monasterium nostra auctoritate humiliter precibus quibus valuit fieri postulavit cujus petitioni ob amorem Dei et reverentiam divini cultus libenter
l.5 adsensum prebere nobis usquequaque libuit. Quapropter volumus atque decernimus ut omnes res ejusdem monasterii cum hominibus sibi subjectis tam ingenuis quam et servis sub [nostrae defensio]nis munimine modis omnibus consistant. Praecipientes ergo jubemus atque prȩcipimus ut nullus judex publicus aut quilibet superioris aut inferioris ordinis
l.6 rei publicȩ procurator ad causas judiciario more audiendas in ecclesias aut villas seu reliquas possessiones quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis imperii nostri juste et legaliter tenet vel deinceps in jure ipsius monasterii divina pietas voluerit augeri ingredi presumat nec freda aut tributa aut mansiones aut paratas
l.7 aut fidejussores tollere aut homines tam ingenuos quam et servos ipsius monasterii distringere nec ullas publicas functiones aut redibitiones vel inlicitas occasionnes requirere, quibus in aliquo idem monasterium sibique subjecti aliquid patiantur incommodum nostris futurisque temporibus
l.8 quisquam tam temerarius exsistat qui id fatiendi inlicitam sibi potestatem adtribuere audeat. Quicquid ergo saepefatis ejusdem monasterii rebus in jus fisci exigere debuit et a decessoribus nostris conlatum esse constat largitionis nostrae munere libenter esse volumus per inmensum eidem monasterio concessum ut remoto
l.9 fisci dominatum ad luminaria basicilicae predicti monasterii concinnanda et ad sustentationem pauperum seu clericorum in eodem loco Domino deservientium sit supplementum. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et perpetuo tempore melius conservetur, manu propria suberfirmavimus et anuli nostri inpressione signari jussimus.
l.10 SIGNUM [monogramme] HLUDOVUICI SERENISSIMI IMPERATORIS.
l.11 [chrisme] [notes_tironiennes] DURANDUS DIACONUS AD VICEM HELISACHAR RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.12 Data VIIII kalendas augustas, anno Christo propitio IIII imperii domni Hludovuici piissimi augusti, indictione X. Actum Aquisgrani palatio regio. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 6, p. 504, n° 69.

BÖHMER (J. F.), MÜHLBACHER (E.), Regesta imperii. t. 1 : Die Regesten des Kaiserreichs unter den Karolingern, 751-918, Innsbruck, 1908, p. 273, n° 655.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/2, pl. 35 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°640 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°640»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte640/. Date de mise à jour : 29/03/12.