Versailles, AD Yvelines, 24 H 9

<< < / > >>

Numéro636

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date12/05/1098(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseRouen

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche215   mm

Hauteur à droite220   mm

Largeur en haut160   mm

Largeur en bas150   mm

AuteurYves, évêque  de  CHARTRES

BénéficiaireAbbaye  de  LE BEC-HELLOUIN

Regeste

Yves, évêque de Chartres, du consentement de l'archidiacre Eudes, met l'abbaye du Bec en possession du prieuré Saint-Nicaise de Meulan, tenu jusqu'alors par des clercs séculiers sous la juridiction du comte de Meulan.

Texte

l.1 Quoniam dignum est commendari scripturȩ, quȩ posterorum sunt transmittenda
l.2 cognitioni et memoriȩ, ego Ivo gratia Dei Carnotensis ecclesiȩ licet indignus episcopus,
l.3 cum consensu et astipulatione fratris nostri Odonis archidiaconi precepi in hac descri-
l.4-bi paginula, quod de ecclesia sancti Nigasii apud Mellentum sita in perpetua haberi
l.5 volo noticia. Erat autem hec ecclesia sancti Nigasii a secularibus clericis per manum laici,
l.6 comitis videlicet Mellentensis intrantibus inhabitata et possessa, donec placuit
l.7 domno Rotberto comiti Mellentensi cum beneplacito clericorum in predicta ecclesia intitu-
l.8-latorum, ipsam ecclesiam in meliores usus commutare et ut ibi Deo regulariter serviretur
l.9 elaborare. Tradidit itaque ipse comes Rotbertus cum consensu et beneplacito predictorum
l.10 clericorum illam ecclesiam sanctȩ Mariȩ Beccensis monasterii ut ab ipso monasterio
l.11 secundum quod oportunum sit monachi in predicta ecclesia sancti Nigasii ordinentur, Deoque regu-
l.12-lariter famulentur. Hanc autem traditionem a prefato Rotberto comite factam frater Guillelmus
l.13 Beccensis abbas cum quibusdam sui monasterii fratribus ad presentiam nostram detulerunt, humiliter
l.14 deprecantes ut noster assensus predictam donationem corroboraret. Et quia digna videbatur
l.15 eorum postulatio, salvo jure et reverentia Carnotensis ecclesiȩ, illis sepedictam
l.16 sancti Nigasii ecclesiam concessimus, ut ibi monachos ordinent, qui Deo regulariter serviant
l.17 et per librum ipsam ecclesiam fratri Guillelmo Beccensi abbati dedimus, presente et as-
l.18-sensum dante fratre nostro Odone archidiacono, presentibus quoque: Hilduino cantore,
l.19 Ansello cancellario, Ernaldo archidiacono, Guaslino preposito, Geraldo capellano.
l.20 [sceau].

Bibliographie

POREE (A.), Histoire de l'abbaye du Bec, Evreux, 1901, p. 400-401.

HOUTH (E.),Recueil des chartes de St-Nicaise de Meulan, prieuré de l'ordre du Bec, Paris, 1924, p. 1-2, n° 1.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°636 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°636»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte636/. Date de mise à jour : 29/03/12.