Le Mans, AD Sarthe, H 362

<< < / > >>

Numéro630

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1100(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographieen haut

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche275   mm

Hauteur à droite274   mm

Largeur en haut218   mm

Largeur en bas210   mm

AuteurHumbert  de  MANSIGNE

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Texte

l.1 Concordiam inter nos monachos Majoris Monasterii et Hubertum de Manciniaco factam, notam esse volumus omnibus
l.2 scire cupientibus presentibus et futuris. Et ideo has litteras illis pretendere curamus, ut ipsis visis memoriȩ legentium
l.3 et audientium intimetur, qualiter et quo ordine inter nos et predictum Hubertum actum est. Pater suus et sua mater accepto bene-
l.4-facto nostrȩ societatis concesserant monachis nostris beato Wingualoeo apud Castrum Ledi deservientibus partem suam
l.5 de omni re quancumque in die suȩ mortis habebant, exceptis quibusdam ȩdificiis quȩ filio suo jamdicto Huberto dimiserunt.
l.6 Contigit autem post mortem utrorumque nos adversus Hubertum et ipsum adversus nos calumpniari quandam vineam quam mater sua ȩdi-
l.7-ficaverat de sua re mobili, de qua donum nobis prius fecerat. Finis autem utriusque calumpniȩ, hic est. Concessimus ei pre-
l.8-dictam vineam tali pacto habere in vita sua, ut eo mortuo eam habeamus in dominium nostrum. Et tantum terrȩ quantum in vi-
l.9-nea illa erat dedimus ei et suo heredi ad ȩdificandum vel faciendum quodcunque voluerit, excepto dumtaxat
l.10 quod eam servus vel colibertus nullus habebit. Fecimus etiam illum prepositum nostrum, quandiu ad honorem et proficuum
l.11 nostrum fuerit. Quod si aliquod forisfactum nobis fecerit quod possit et velit emendare, non ideo perdet preposituram. Sin autem,
l.12 perdet eam. Proficuum quod ipse de prepositura habebit, tale est, pasnagium videlicet de porcis suis, tres sex-
l.13-tariatȩ terrȩ cum omni consuetudine, excepta decima, unus panis, una candela, unus denarius de offe-
l.14-renda in festivitatibus. Et si alicui decimam nostram ad trahendum voluerimus dare, prius dicemus illi Huberto proficuum
l.15 vel honorem seu servicium quod alius nobis voluerit facere. Et si tantum nobis voluerit facere quantum alter, trahet eam.
l.16 Sin autem, faciemus de ea quod nobis melius visum fuerit. Aream in cimiterio si domum facere voluerit, dabimus ei.
l.17 Preterea dedimus ei benefactum nostrae societatis. Ipse autem mutua vicissitudine concessit nobis post mortem suam jamdictam
l.18 vineam solutam et quietam et suam partem de omni mobili suo, videlicet de tota re sua preter ȩdificia. Sed et terram
l.19 quam ipse et Haimo prius excolebat et illam quam ipse sibi soli ante habuerat, amodo inter nos et ipsum ad terciam partem
l.20 habebit. Quod si eam ita habere voluerit, faciemus de utraque terra illa quicquid nobis placuerit. Hȩc con-
l.21-cordia ita concordata primum fuerat apud Manciniacum in presentia domni Gausfredi de Baiocis qui tunc prior
l.22 erat Castri Ledi, videntibus testibus istis, Normanno monacho, Hildegario preposito, Viventio milite domni Adam, Rainaldo,
l.23 fratre Haimonis, Bodino, filio Aremburgis, Girardo, filio Lamberti, Rotdulfo, fratre Hainrici presbiteri. Postea a nobis et ab ipso ita concessa est in capitulo nostro
l.24 in die inventionis sanctȩ crucis, quando recepimus eum in benefacto nostro. Quod viderunt et audierunt testes subter
l.25 scripti. De monachis, Gausfredus prior, Hugo Bocellus, Rotbertus scriba, Haimo cellararius, Normannus de Amaniaco, Bernardus, nepos domni Archinaldi, Ludovicus, Garinus Luscus,
l.26 Bernardus Longus, Gualterius. De laicis, Hildegarius prepositus, Herveus famulus, Albaldus cementarius, Rodulfus carpentarius, Urso coquus, Almandus flobotomator, Herbertus sutor. Hi de nostra
l.27 parte. De sua, Airardus de Bona, Stephanus Piellus, Rainaldus filius Johannis Torti. CYROGRAPHUM.

Notes

1

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°630 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°630»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte630/. Date de mise à jour : 29/03/12.