Le Mans, AD Sarthe, H 279 fol. 4

<< < / > >>

Numéro628

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1095(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche323   mm

Hauteur à droite321   mm

Largeur en haut275   mm

Largeur en bas274   mm

AuteurJean, seigneur  de  LA FLECHE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Regeste

Jean de La Flèche donne aux moines de Saint-Aubin [d'Angers] l'approvisionnement en bois de chauffage dans son bois, près de son château.

Texte

l.1 Inter cetera peccatorum remedia que nobis misericordia Dei neminem perire volens indulsit, elemosinam maxime scriptura divina
l.2 commendat, unde Dominus in evangelio: Date elemosinam et omnia munda sunt vobis. Inde est quod ego Johannes
l.3 de Fissa pro redempcione anime mee et patris mei et matris mee, et filiorum meorum et antecessorum et successorum meorum,
l.4 et ut anima mea et eorum anime eterni incendii flammas evadere possint, do in elemosinam perpetuam cum aliis donis
l.5 Deo et sancto Albino et ejus monachis apud Fissam manentibus calfagium in nemore meo, quod est justa castellum meum
l.6 et ad proprium furnum suum calefaciendum, justa morem aliorum furnorum. De hac donatione investivi Girar-
l.7-dum abbatem Sancti Albini cum uno baculo in capitulo ejusdem Sancti, et ipsum baculum pro majori auctoritate super
l.8 altare dominicum posui. Quicunque autem contra hujus donationis mee auctoritatem inique agere presumpserit, aut
l.9 aliquo modo pejorare eam attemptaverit, in primis iram Dei omnipotentis incurrat, et cum Juda traditore dampnatio-
l.10-nem accipiat. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millesimo octogesimo quinto decimo, regnante Philippo rege
l.11 Francorum tempore Fulconis comitis. Hujus rei testes sunt isti, Hugo frater Gaudini de Malicornant, Girardus de
l.12 Cleeriis, Archenbaudus filius Orrici, Simon de Ceton, Mauricius de Escharbot. De monachis, Girardus abbas, Frotmun-
l.13-dus prior, Ernulfus, Landricus, Constantinus. De famulis, Samoellus famulus prioris, Gundoinus infirmarius,
l.14 Morellus cocus, Mauricius Pipini, Rubeschau, Menguisus ortolanus, Guiddo Maupetit, et alii multi.
l.15 Signum [croix] Johannis de Fissa.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°628 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°628»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte628/. Date de mise à jour : 29/03/12.