Le Mans, AD Sarthe, H 279 fol. 1

<< < / > >>

Numéro624

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date1110(fiabilité :édition)

LieuLa Flèche(lat :apud Fissam)

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche775   mm

Hauteur à droite600   mm

Largeur en bas575   mm

AuteurJean, seigneur  de  LA FLECHE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Texte

l.1 [chrisme] CUM NOBIS EXPEDIAT IN UTILIBUS REBUS QUANTUM POSSUMUS OBLIVIONEM FUGERE, OPORTUNUM EST QUOLIBET SCRIPTO SERVARE QUOD CONSTAT GENERATIONI VENTURȨ PROFUTURUM ESSE. SCRIBIMUS ITAQUE QUOD QUIDAM VIR NOBILIS, ET MILES EGREGIUS, CUI NOMEN EST JOHANNES DE FISSA, LARGITUS EST DE HONORE SUO ALIQUID DEO, ET SANCTO ALBINO, ET EJUS MONACHIS, SINE HESITATIONE,
l.2 presumens aliquod levamen peccatorum suorum pro tali opere se posse promereri. Non enim propterea a monachis aurum vel argentum quesivit, sed simpliciter pro redemptione animȩ suȩ, et patris, et matris suȩ, et filiorum suorum, donavit, quicquid donavit. Sed jam nominanda
l.3 sunt distincte universa quȩ dedit, ut rem totam sicut est cognoscant, qui cartulam istam lecturi sunt, vel audituri. In primis igitur dedit ecclesiam Sancti AUDOENI sicut ipse habebat, et chapellam suam quȩ in chastello ejus sita est, et constructa in honorem sanctae MARIAE semper virginis.
l.4 Dedit etiam unam mansuram optime telluris, id est quantum quatuor immense fortitudinis boves arare possunt juxta morem agricolarum, et quoddam pratum ante ecclesiam Sancti Audoeni cum aliis pratis longius positis. Preterea donavit ortum suum, et virgultum suum, et designavit eis locum quo
l.5 burgum facerent, et proprium furnum haberent. Burgenses vero qui ibi habitarent, decrevit esse in potestate monachorum, nulli homini qualemcumque consuetudinem reddituros nisi monachis, excepto quod chastellum ejus custodient, quando super hostes suos perget. Donavit et decimam molendinorum
l.6 suorum in annona, et in piscibus, et decimam panum de furno suo. His donis adjunxit et decimam vinearum suarum, atque charrucarum. Omnibus his donationibus interfuit Elias filius ejus, et cuncta superius memorata, monachis libenter concessit. Erant autem cum eo Hugo frater
l.7 Gualdini de Malicornant, et Girardus de Cleiers, et Archembaldus filius Ulrici. De monachis, Girardus abbas, et Gaufridus bajulus ejus, et Hubertus prior, et Motbertus ostiarius et Frotmundus de Viriaco. De hominibus monachorum, Aldulfus prepositus eorum, Haimarus Malspetith, Rotbertus de Treviis,
l.8 Hilarius frater Aldulfi, Gualterius Bornus, Constantinus coqus, Ernaldus Brionius, Rainaldus Gundrannus. Hi omnes testes sunt donorum istorum. ACTUM APUD FISSAM, ANNO AB INCARNATIONE DOMINI MILLESIMO OCTOGESIMO SEPTIMO,
l.9 INDICTIONE PRIMA, CYCLO SECUNDO, IDUS FEBRUARII, QUI TERMINUS EVENIT SEPTIMO, REGNANTE PHILIPPO REGE FRANCORUM, TEMPORE FULCONIS COMITIS JUNIORIS, ANNO NONO DECIMO COMITATUS EJUS, SEDENTE GAUFRIDO PRESULE IN CATEDRA EPISCOPALI ANNIS QUINQUE. PETRUS MONACHUS INDIGNUS SCRIPSIT.
l.10 Non longo post temporum decurso volumine, idem supradictus Johannes de Fissa, apud Castrum Gunterii egritudinis dolore detentus, monachalem habitum, et benedictionem flebiliter appetendo, a monachis Sancti ALBINI Dei gratia concedente suscipere meruit. Ubi item dedit
l.11 Sancto Albino decimam pedagii chastelli sui, et pasnagiorum suorum, et concessit si quilibet de casatis suis aliquam partem de casamento suo donare vellet monachis, aut vendere, et totum presbiteratum ecclesiȩ de Lusdo, si presbiteri gratanter eis concedere voluerint, audientibus, Widone, Herveo, Mainguiso, Ingelfrido monacho,
l.12 Rotberto presbitero, Willelmo filio Guidulfi, Adelardo de Senoniis, Hugone Chotardo, Radulfo Chotardo, Hugone de Tirnaio. Ipse eadem invalescente egritudine, ibidem defunctus est. Monachi vero corpus ejus diligenter procuratum ad Sanctum Albinum attulerunt, et diligentius sepelierunt. Elias vero
l.13 filius ejus qui et sepulturȩ interfuit, eodem die in capitulo ponendo baculum in manum domni Girardi abbatis, quod pater prius, et quod posterius Sancto Albino donaverat, libenter donavit, et concessit, et receperunt beneficium Sancti Albini, ipse, et frater ejus Gaufridus. Hujus rei sunt testes isti, Simon
l.14 de Ceton, Girardus de Cleers, Paganus de Schimiriaco, Mauricius d'Scharbot, Joscelinus de Verreria, Herchembaldus Baldinus, Hugo de Tirnaio. De famulis monachorum, Aldulfus, Warinus frater ejus, Haimarus Malspetith. Eo tempore quo ista facta fuerunt, Gausbertus, filius
l.15 Johannis de Fissa major natu, Cȩnomannis morabatur. Qui adversum monachos vehementer iratus, calumniabatur quicquid pater ejus monachis dederat, et frater concesserat. Et cum in hac calumnia diu permaneret, et nichil proficui se habere in ea cerneret, tandem venit ei in mentem, et inimi-
l.16-citias adversum monachos deponere, et a calumnia cessare. Igitur abbas Girardus misit ad eum tres de monachis suis, Motbertum scilicet, et Herbertum Belsarium, et Gurhannum. Qui cum ad urbem Cȩnomannensem venissent, adierunt venerabilem presulem Hoellum. Preceperat enim eis abbas,
l.17 ut ejus consilio et auxilio facerent quȩcumque facienda essent. Per manum itaque episcopi talem concordiam fecerunt. Accepit Gausbertus a monachis decem libras denariorum Andecavensium, et gratanter concessit monachis quicquid pater ejus, sive vivens, sive moriens, eis donaverat, et frater ejus conces-
l.18-serat, sicut in presenti pelle continetur. Accepit etiam de manu episcopi societatem monasterii Sancti Albini, et beneficium loci, qui prece et jussu abbatis, societate et beneficio eum investivit. Hoc viderunt et audierunt testes subscripti, domnus Hoellus episcopus, Fulchradus cantor,
l.19 Gosfridus archidiaconus, Gandelbertus canonicus, Radulfus custos, Rotbertus de Fraterniaco, Gausbertus canonicus, Radulfus canonicus, Gradulfus canonicus, Viventius filius Beringerii, Haimericus Ridellus famulus monachorum, Hamelinus filius Burchardi armiger Gausberti.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°624 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°624»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte624/. Date de mise à jour : 29/03/12.