Mâcon, AD Saône-et-Loire, H 177 n° 9

<< < / > >>

Numéro619

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date19/01/1075(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseChalon/Saône

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche395   mm

Largeur en bas290   mm

AuteurHulricus  de  BALGIE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PHILIBERT  de  TOURNUS

Regeste

Ulrich de Balgie donne la chapelle Saint-André et plusieurs biens à Tournus.

Texte

l.1 In nomine sanctȩ et individuȩ Trinitatis. Quod ad ejusdem sanctȩ Trinitatis laudem et gloriam facere disponimus,
l.2 ad presentium futurorumque in amore divini operis incitandos roborandosque animos, posterorum memoriȩ
l.3 tradendo scripto reservare curamus. Confidens igitur de divina misericordia et bonorum virorum salvationem
l.4 inde pertractans, pauca de pluribus divina largiente clementia ab antecessoribus mihi jure hereditario pro-
l.5-venientibus ipsi bonorum omnium largitori domino gloriosissimȩque matri ejus virgini sanctȩ Mariȩ sanctisque ejus scilicet ex
l.6 excellentissimo martiri Valeriano eximoque confessori Philiberto, ceteris quoque Deo dilectis, quorum sacratissi-
l.7-mas reliquias Trenorcensis continet ȩcclesia, pro animabus predictorum predecessorum meorum, pro spe salutis animȩ meȩ om-
l.8-nium successorum meorum cunctorumque fidelium [...] ego Hulricus qui dicor de Balgie, per manum domni
l.9 [Humberti] archiepiscopi Lugdunensis et per manum [...] Trenorcensium abbatis scilicet capellam sancti Andree
l.10 [...] et quieto alodio in eo sita est, [...] cimiterio, et manso de Uniart a Beatrice matre mea
l.11 [...] capelle collata et parochiam a flumine [...] quicquid videlicet extra castrum esse videtur, ad ean-
l.12-dem pertinens villam, dono sicut dixi. Hoc itaque ea conditione facio quatenus in eodem loco honorabilem cum ceteris officinis
l.13 monasticis usibus aptis ad serviendum Deo Trenorcenses monachi ecclesiam construant, in qua jugiter domino sanctisque ejus ser-
l.14-viant eamque eternaliter possideant. Huic ȩtiam dono ad usum monachorum Deo ibidem servientium, addo mansum qui dicitur
l.15 Maiacort cum suis omnibus appenditiis ita videlicet ut habitatores supradicti burgi et mansum absque omni occasi-
l.16-one coacti servicii, mihi posterisve meis faciendi predicti monachi libere et absolute teneant, possideant et gu-
l.17-bernent. Ad cujus domi cumulum etiam domnus prefatus abbas cum capituli sui laude de prediis sancte Mariȩ adauxit, hoc
l.18 videlicet quod habebat in villa Lopona, et in ea quȩ dicitur Graise et in arpent et hoc de Faisla et quicquid supradicte
l.19 Balgiacensi ȩcclesiȩ, ex sua, Trenorchiumque parte proveniret inter Veilam et Reissosam. Insuper ȩtiam quicquid habebat in
l.20 villam sancti Benigni, et in villam de Chivrols preter decimam omnis annone nisi milium. Hoc igitur factum est sub tempore
l.21 domni Humberti Lugdunensis archiepiscopi, eodem favente et domni Guidonis Matiscensis comitis, sub testimonio
l.22 nobilium legaliumque virorum scilicet Duranni archipresbiteri, Rollanni de Asneriis, Guidonis Ascherici, Adalardi
l.23 Crevasanz, Bernardi de Maisire, Berardi de Mispiliaco, Bernardi de Cormaioc, Bernardi de Iaie, Joffredi de
l.24 Maisire, Galterii de Felinz, Otgerii de Monte Girberi, Ailardi de Insula, Otgerii Bucca, Walterii de Cormumblo,
l.25 Guigonis et Stephani de Iusiniaco, Joffredi de Mont [...], Dalmacii de Cavanins, Guidonis Norbolt, Benedicti
l.26 prepositi, Amonis de Masire. Huic ergo donationi ego Hulricus hanc legem constituo ut si forte, quod absit, he-
l.27-redum meorum quilibet eam destruxerit, iram Dei [...] ejus cunctorumque ad me pertinentium privationem
l.28 incurrat. Hoc itaque huic carte annotare [...] die XIIII kl. februarii, anno ab incarnatione Domini
l.29 millesimo LXXV, indicione XII, sub domno Drogon[e Matis]censium pontifice, regnante Philippo rege in Francia.
l.30 [sceau].

Notes

La présence de Dreux, évêque de Mâcon de 1062 à 1072, comme témoin dans cet acte daté de 1075 pose problème. L'écriture appartient plutôt au XIIe siècle.

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°619 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°619»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte619/. Date de mise à jour : 29/03/12.