Mâcon, AD Saône-et-Loire, G 156 n° 2
Numéro615
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date1019(fiabilité :texte)
LieuParis(lat :Parisius)
DiocèseChalon/Saône
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche452 mm
Largeur en bas547 mm
AuteurRobert II, roi de FRANCE
BénéficiaireChapitre cathédral de CHALON SUR SAONE
Regeste
Texte
l.2 opere nostri juvaminis prebere satagimus ab omnium summo remuneratore id nobis reconpensari pro certo confidimus. Quocirca omnium sancte Dei ecclesiȩ fidelium nostrorumve tam presentium quam et futurorum noverit sollertia,
l.3 quam nostre serenitatis adiens presentia, Gosfredus Cabillonum presul magnificus nobisque admodum diligendus, humiliter expetiit quatinus quasdam res que pravorum hominum violentia injuste Cabillonensi
l.4 ecclesiȩ subtractȩ fore videbantur, nostrȩ tuitionis subplemento eidem ecclesiȩ restituere dignaremur. Quod et fecimus. Sunt autem prelibatȩ res in pago Cabillonensi site, hoc est Baugiacis
l.5 villae super fluvium Ararim quam beatus Lupus presul suae propriaetatis dono ecclesia, sub anathematis vinculo in honore beati Victoris dicatam tribuerat, altera quoque ecclesia sita habetur
l.6 in villa que dicitur Tauriacus, in honore invictissimi martiris Christi Vincentii dicata. Itemque alia, in villa quȩ dicitur Dalmaricus, in honore sancti Georgii ecclesia consecrata. Similiter autem terram quȩ
l.7 conjacet in villa quae Canevella vocatur, quam etiam Teutboldus pro suae refrigerio animȩ sancto contulit Vincentio. Unde hoc nostrȩ altitudinis decretum fieri, ac Gosfredo Cabillonensis
l.8 ecclesiȩ presuli fratribusque ipsius sedis dare precedimus, per quod jubemus ac regali auctoritate sanccimus, predictus pontifex omnia quȩ prenotata sunt canonicis Sancti contulit Vincentii cum ecclesia
l.9 suprascripta Boiacȩ villȩ quam a sancto Lupo data et ab aliis abstracta de fratrum generalitate in honore sancti Victoris dicata cum omni integritate habeant teneant firmiterve
l.10 possideant. Et ut nostrȩ regalitatis auctoritas inviolabiliter conservetur, manu nostra eam subter firmantes sigillo nostro subtus corroborari jussimus.
l.11 [monogramme] [sceau].
l.12 Actum Parisius incarnati Verbi anno MXVIIII et regni Rotberti regis tricessimo quarto indictione secunda.
l.13 Ego Balduinus cancellarius relegi et subscripsi.
Bibliographie
NEWMAN (William Mendel), Catalogue des actes de Robert II, roi de France, Paris : Librairie du Recueil Sirey, 1937, p. 65, n° 50.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°615 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°615»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte615/. Date de mise à jour : 29/03/12.