Mâcon, AD Saône-et-Loire, H 1 n° 2

<< < / > >>

Numéro614

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date20/12/1021(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche446   mm

Largeur en bas322   mm

AuteurGeoffroi, évêque  de  CHALON SUR SAONE

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Geoffroi, évêque de Chalon, rappelle à Odilon, abbé de Cluny, que l'autel et les dîmes de Jullié avaient été données à l'église Saint-Vincent de Chalon par Josfredus de Semur.

Texte

l.1 [chrisme] Inlustrium presulum, quorum spiritalibus studiis et documentis, atque largissimis donis, Christi aeclesia sublimata consistit, sicut ordine
l.2 videmur esse similes, sic et felicium debemus esse actionum nonsegnes imitatores. Illis precipue in suis supplicationibus denegare
l.3 minime convenit aurem pontificalis auctoritatis, quibus totus hic mundus est odio, et Christus summa dilectio, atque
l.4 juxta apostolum sancta in caelis est conversatio. Inter quos tempore nostro Clunienses fratres, in ordine videntur florere monastico,
l.5 quorum temporalibus solaciamur commodis, et adimpetrandam caelestem gratiam, continuis sustentamur sufragiis. Illius tanti
l.6 et tam nominatissimi loci, ODYLO venerabilis rector, dum ego Gausfredus sanctae Cabilonensis aeclesiae presul, in generali
l.7 conventu canonicorum residerem, anno Verbi incarnati millesimo XV, nostram adiit presentiam, humiliter obsecrans
l.8 ut nostra auctoritate, et generali canonicorum assensu, perpetuale scriptum Cluniensi coenobio, et cunctis fratribus presentibus
l.9 et futuris facerem, ex altare et decimis eclesiae Juliacensi, dantes mutua vicissitudine pro tantae rei premio, eclesiae sancti
l.10 Vincentii, quandam eclesiam jure perpetuo possidendam, quam eis Josfredus Sinemurensis, pro remedio animae suae
l.11 dederat. Jamdicti ergo patris, suorumque monachorum peticionibus assensum prebuimus, et scriptum perpetuale, sicut
l.12 humiliter pecierant fecimus, ut ab hac die, per succedentia secula nullus episcoporum, Kavilonensis aeclesiae, aliquem litem, aut
l.13 calumpniam inferat, de eclesia Juliacensi, et de altare, et de decimis, vel quibuslibet rebus ad eandem eclesiam pertinentibus,
l.14 sed firmiter sicut eis scripsimus et stabilivimus teneant, salvo matris eclesiae synodali servitio, et nostri memoriam
l.15 semper in suis orationibus habeant, et post istius vitȩ terminum, nostrum anniversarium per singulos annos faciant.
l.16 Ut autem hoc testamentum stabile sit et firmum, illico manu propria firmavi, et manibus cunctorum canonicorum
l.17 roborare feci, adnectens terribile excommunicationis vinculum, ut quicumque hoc firmamentum
l.18 pontificalis auctoritatis, violare temptaverit, iram omnipotentis incurrat, et ab omnium sequestratus societate
l.19 fidelium, consortium habeat in poenis, omnium inmundorum spirituum.
l.20 S. Gausfredi presulis. S. Hugonis comitis et episcopi Autisioderensis S. abbatis Hugonis. S. Othonis comitis.
l.21 S. Frotgerii decanis. S. Josleni. S. Rocleni prepositi. S. Achardi archidiaconi. S. Jozselini. S. Aldonis. S. Rainerii. S. Heldrici.
l.22 S. Ainselli. S. Gualonis. S. Eldrici pueri. S. Vuidonis. S. Josberti. S. Bernardi. S. Bernardi. S. Girardi. S. Vuidonis.
l.23 Data est in mense decembri, tercio decimo kalendas ejusdem, Gualo monachus scripsit, jussu Frotgerii notarii,
l.24 ANNO XXoVIo regnante Rotberto rege. Feliciter.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°614 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°614»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte614/. Date de mise à jour : 29/03/12.