Strasbourg, AD Bas-Rhin, G 2708 n° 4

<< < / > >>

Numéro599

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date1119(fiabilité :texte)

LieuStrasbourg(lat :Argentin?)

DiocèseStrasbourg

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche221   mm

Largeur en bas492   mm

AuteurConon, évêque  de  STRASBOURG

BénéficiaireChapitre cathédral  de  STRASBOURG

Regeste

Conon, évêque de Strasbourg, confirme la donation d'une femme et de son fils à l'église cathédrale de Strasbourg par Conon et son épouse Judith.

Texte

l.1 [croix] IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS, CUONO, divina favente clementia Argentinensis episcopus. Quanto juniores tempore, tanto neglegentiores quia perplures existimus et, quȩ litterarum
l.2 testimonio non obtinemus, vetustate temporis amittimus, idcirco tradimus cartis, quȩ curamus observare posteris. Notum igitur esse cupimus tam futuri quam presentis seculi hominibus,
l.3 qualiter quidam laicus noster fidelis CUONO nomine et uxor ejus Judinta de Lupphenstein quandam mulierem de familia sua Meginburgam nomine cum filio suo ad altare Sanctȩ MARIȨ per manum
l.4 Sigefridi advocati contradiderunt ea videlicet conditione, ut ipsi omnisque posteritas eorum per singulos annos duos nummos vel duas nummatas cerȩ ad prescriptum altare in festo sancti
l.5 Mauricii martyris persolvant et post hoc ab omni servili jure liberi permaneant. Quod ut ratum et inconvulsum omni permaneat ȩvo, hanc cartam inde conscribi testesque subscribi et sigilli nostri
l.6 inpressione fecimus insigniri. Hi sunt testes prescriptȩtradicionis: CUONO episcopus, quo consentiente et cujus banno confirmante hȩc omnia facta sunt, Brun majoris
l.7 ȩcclesiȩ prepositus, Burchart decanus, Eberhart ȩdituus, Hug, Dietherich, Gerolt, Diezeman, Adelgoz cȩterique eorum confratres; testes: Sigefrit advocatus, Sigefrit
l.8 urbis prefectus, Werinhere vicedominus, Guntram cȩterique eorum comparitatis homines, quos enumerare longum est.
l.9 Quicumque autem hanc traditionem infringere vel irritam facere studuerit, auctoritate beati PETRI apostoli et
l.10 omnium sanctorum et nostra eum anathemati subicimus [sceau].
l.11 Acta sunt hȩc Argentinȩ, anno dominicȩ incarnationis millesimo CoXVIIIImo, Heinricho imperatore IIIIo augusto regnante.

Notes

1

Bibliographie

WIEGAND (Wilhelm), Urkundenbuch der Stadt Strassburg, 7 vol., Strasbourg, 1879, t. 1, p. 58-59, n° 73.

WEISS (Peter), Frühe Siegelurkunden in Schwaben (10.-12. Jahrhundert), Marburg-an-der-Lahn, Institut für historische Hifswissenschaften, 1997 (Elementa diplomatica ; 6), p. 75.

Chartes originales du Bas-Rhin in Cahiers du CRAL, n° 35, p. 116-117.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°599 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°599»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte599/. Date de mise à jour : 29/03/12.