Strasbourg, AD Bas-Rhin, H 589 n° 1

<< < / > >>

Numéro592

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date26/01/1115(fiabilité :texte)

LieuSindelsberg(lat :apud Sindenum Montem)

DiocèseStrasbourg

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche240   mm

Largeur en bas240   mm

AuteurEtienne, évêque  de  METZ

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PIERRE-SAINT-PAUL  de  MARMOUTIER

Regeste

Étienne, évêque de Metz, notifie un échange intervenu entre les abbayes de Sindelsberg et de Marmoutier qui reçoit sept manses à Sessenheim, Schnersheim, Stutzheim et Jetterswiller, une demi-vigne devant Metz et seize livres de monnaie de Strasbourg contre l'abandon des revenus de Sindelsberg.

Texte

l.1 [croix] In nomine sanctȩ et individuȩ Trinitatis, Stephanus, Dei gratia favente Metensis episcopus, omnibus fidelibus
l.2 salutem et pacem in Christo. Dilectio Dei et proximi et debitum pastoralis officii omnibus quiete bonis et religi-
l.3-osis, sed precipue his qui mundo crucifixi sunt et Deo vivunt, monent nos verbo et facto prodesse, quia procul du-
l.4-bio, dum his quicquam boni impenditur, Christus qui in eis patitur, quasi in carcere visitatur. Notum igitur facimus omnibus
l.5 tam presentis quam futuri temporis fidelibus qualiter venerabiles sanctimoniales de Sindelesberc de ipso monte
l.6 quem inhabitant, diu reditum fratribus Maurimonasterii dederunt. Sed post multa tempora, agente Bertha
l.7 earumdem Dei ancillarum magistra, datis in concambio apud villas Sesselinesheim, Sneresheim, Stuzzesheim,
l.8 Vodeleswilare septem mansis et dimidio vinea quoque ante civitatem Metis et insuper XVI libris Argentinensis
l.9 monete, non solum predictum montem, sed et terram quȩ est in villa Ingenheim, per nostram manum, consentiente
l.10 Adelone, venerabili prefati Maurimonasterii abbate, libero proprietatis jure cum omnibus appenditiis, censu,
l.11 decimatione, servicio possederunt. Facta est autem hec traditio et commutatio per nostram manum nostrumque consen-
l.12-sum, in presentia probabilium personarum, comitis videlicet Volmari, Metensis advocati, comitis Reinhaldi, fratris
l.13 mei, comitis Hermanni, comitis Ludewici et lantgravii Theoderici, in presentia quoque Ottonis senioris
l.14 advocati et Dietvini, tunc temporis Gorziensis abbatis, sed postea cardinalis, presentibus etiam et consentientibus
l.15 Maurimonasterii fratribus, anno ab incarnatione domini millesimo centesimo XVo, presidente Calixto secundo,
l.16 Romanȩ sedis pontifice, regnante autem Heinricho juniore imperatore. Si quis igitur, quod absit, fallente diabo-
l.17-lo, hanc commutationem temerarie infregerit, vel quicquam de possessione earumdem sanctimonialium Deo et bea-
l.18-to Blasio inibi servientium violenter usurpaverit, nostrum ac beati Petri principis apostolorum anathema
l.19 incurrat et tamquam Jude traditoris deleatur nomen ejus de libro viventium et cum justis non scribatur. Et
l.20 ut hujus commutationis et pronuntiati a nobis anathematis memoria tam apud posteros quam apud presentes
l.21 rata ac inconvulsa habeatur, presentem paginam sigilli nostri inpressione signavimus et prenotatorum testium sub-
l.22-scriptione confirmavimus. Data apud Sindenum Montem, VII kalendas februarii. Signum Volmari, comitis. Signum Regin-
l.23-haldi, comitis. Signum Hermanni, comitis. Signum Ludewici, comitis. Signum Theoderici, langravii. Signum Ottonis, advocati. Signum Dietvini,
l.24 abbatis et cardinalis. Signum Adelonis, abbatis. [croix].

Bibliographie

PARISSE (Michel), Les actes des évêques de Metz de 1120 à 1179, thèse d’histoire, Metz, 1964, p. 1, n° 1.

Chartes originales du Bas-Rhin in Cahiers du CRAL, n° 35, p. 101-103.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°592 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°592»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte592/. Date de mise à jour : 29/03/12.