Strasbourg, AD Bas-Rhin, G 2708 n° 1

<< < / > >>

Numéro590

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date1105(fiabilité :texte)

LieuStrasbourg(lat :Argentin?)

DiocèseStrasbourg

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche364   mm

Largeur en bas267   mm

AuteurConon, évêque  de  STRASBOURG

BénéficiaireChapitre cathédral  de  STRASBOURG

Regeste

Conon, évêque de Strasbourg, confirme la donation de dix manses avec l'église de Harthouse faite par les frères Regenboto, Sigefrit et Ingolt à l'église cathédrale de Strasbourg.

Texte

l.1 [croix] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUȨ TRINITATIS, Cuono, divina favente clementia Argentinensis episcopus. Quanto juniores tempore,
l.2 tanto neglegentiores quia perplures existimus et, quȩ litterarum testimonio non obtinemus, vetustate temporis amittimus, idcirco tradimus
l.3 cartis, quȩ curamus observare posteris. Notum igitur esse cupimus tam futuri quam presentis sȩculi hominibus, qualiter quidam laici fideles nostri
l.4 Regenboto, Sigefrit, Ingolt rogatu alterius fidelis nostri Hartmanni nomine et ordine presbiteri X mansos in marchia HARTHUSEN
l.5 ab ipsis vel ab aliis proprio sive hereditario jure conquisitos pro remedio animȩ prenominati presbiteri ȩcclesiȩ sanctȩ MARIȨ Argentinensi fratribusque
l.6 ibidem Deo servientibus absque omni contradictione cum utilitate subjuncta et uno mancipio nomine GEBBA et ȩcclesia in prefato
l.7 loco in honorem sanctȩ MARGARETȨ constructa libera manu tradiderunt, tradendo legitima astipulatione confirmaverunt videlicet
l.8 banno, areis, ȩdificiis, campis, pratis, pascuis, viis et inviis, aquis aquarumve decursibus, silvis, cultis et incultis, exitibus et reditibus,
l.9 cum omni etiam utilitate, quȩ nominari potest, ea videlicet conditione, ut idem Hartmannus, quoad viveret, V solidos Argentinensis
l.10 monetȩ fratribus prefatis et eorum ministris in annuntiatione sanctȩ Mariȩ annuatim persolveret, post mortem vero ejus successores ejus,
l.11 quos ipse eligeret, anniversario ipsius tantum darent. Hujus conditionis jus decano predictȩ ȩcclesiȩ tradimus et ipsius ministerii
l.12 tuicioni commendamus. Quod ut ratum et inconvulsum omni permaneat ȩvo, hanc cartam inde conscribi testesque subscribi et
l.13 sigilli nostri impressione fecimus insigniri.
l.14 Hi sunt testes prescriptȩ traditionis: CUONO episcopus, quo consentiente et cujus banno confirmante hȩc omnia facta sunt,
l.15 Brun majoris ȩcclesiȩ prepositus, Vuolverat decanus, Burchart cantor, Eberhart ȩdituus cȩterique eorum confratres, Anshelm
l.16 advocatus, Diepolt, Ingolt, Reginbolt, Vuicram, Sigefrit, Manno, Eribo, Wignant, Eribo cȩterique eorum comparitatis homines,
l.17 quos enumerare longum est.
l.18 Acta sunt hȩc Argentinȩ, anno millesimo CoV, Heinricho imperatore IIIIo augusto, indictione XIII.
l.19 [sceau].

Notes

1

Bibliographie

WIEGAND (Wilhelm), Urkundenbuch der Stadt Strassburg, 7 vol., Strasbourg, 1879, t. 1, p. 53-54, n° 65.

WEISS (Peter), Frühe Siegelurkunden in Schwaben (10.-12. Jahrhundert), Marburg-an-der-Lahn, Institut für historische Hifswissenschaften, 1997 (Elementa diplomatica ; 6), p. 74.

Chartes originales du Bas-Rhin in Cahiers du CRAL, n° 35, p. 97-98.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°590 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°590»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte590/. Date de mise à jour : 29/03/12.