Strasbourg, AD Bas-Rhin, H 1 n° 3v°

<< < / > >>

Numéro589

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1103(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseStrasbourg

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche387   mm

Largeur en bas428   mm

AuteurPrêtre Woco

BénéficiaireAbbaye d'ALTORF

Regeste

Woco, prêtre, donne au monastère d'Altorf un demi-manse situé à Duttlenheim, et, avec son père, un champ à Undolvesheim.

Texte

l.1 [croix] Quia diuturnitate temporum decrescit memoria rerum, literis reservare censuimus, quȩ ex vetustate labefieri formidamus.
l.2 Notum igitur fieri desidero tam presentibus quam imposterum succedentibus qualiter ego peccator Vocco prespiter solo nomine
l.3 pro remedio animȩ meȩ animarumque patris matrisque et omnium, quibus debitor sum, mansim dimidium apud Dutdelen-
l.4-heim situm, paterque meus agrum in banno Undolveshiem servitio monachorum apud Altdorf Deo servientium
l.5 absque omni contradictione destinavimus, tradendo firmavimus, ea quidem conditione, ut quicumque jure he-
l.6-reditatis illud idem fundum possideat III solidos fratribus persolvat, quorum unum VII IDUS decembris scilicet in
l.7 die obitus matris meȩ, alterum quidem nonis martii in anniversali obitus die patris mei, IIIum autem in Cena Domini, usque
l.8 dum debitum carnis explevero, quem postea annuo obitus mei die ad mensam fratrum tribuat; fratres autem prenotatis
l.9 diebus vigiliam celebrent et missam pro fidelibus defunctis. Si autem heres meus censum predictum dare neglexerit, et semel vel
l.10 bis aut IIIo coram populo correptus cum satisfactione reddere noluerit, et si aliquis heredum neglecta non restituerit, anno
l.11 sequenti agri cum fructibus in potestate maneant fratrum predicta institutione disponendum, abbate mutato mansionarius
l.12 VI denarios offerat, mansionario vero defuncto successor ejus nichil tribuat. Anno incarnationis MCIIIo, indictione
l.13 XIa hȩc tradictio facta est
l.14 sub imperatore Henrico et
l.15 filio ejus nominis ejusdem
l.16 rege, nondum tamen regnante,
l.17 Friderico duce, Cuonone
l.18 pontifice electo nondum
l.19 consecrato, Hugone comite adhuc puero, predicti tamen cenobii advocato, Dibboldo abbate et hȩc banno spiritali, con-
l.20-firmante, coram testibus ingenuis, et ex familia ȩcclesiȩ quam plurimis boni testimonii viris, quorum nomina subter
l.21 collecta sunt: Cuono, Didwin, Oudalrich, Oudalrich, Wolfhart, Dizman, Drudman, Herman, Sigefrit, Celzzo. Si aliquis, quod
l.22 absit, ea que statuimus, infringere studuerit, particeps pene Jude proditoris sit.

Bibliographie

SCHÖPFLIN (D.), Alsatia aevi Merovingici Carolingici Saxonici Salici Suevici diplomatica, 2 vol., Mannheim, 1772, t. 1, p. 182-183, n° 233.

Chartes originales du Bas-Rhin in Cahiers du CRAL, n° 35, p. 95-96.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°589 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°589»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte589/. Date de mise à jour : 29/03/12.